The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 24 › Exodus 24:11

Exodus 24:11

Nec super eos qui procul recesserant de filiis Israël, misit manum suam, videruntque Deum, et comederunt, ac biberunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And upon the nobles of the children of Israel he laid not his hand: also they saw God, and did eat and drink.

In Context

10et viderunt Deum Israël: et sub pedibus ejus quasi opus lapidis sapphirini, et quasi cælum, cum serenum est. + 24.10 Sub pedibus. Deus non loco continetur, nec situ corporis membra ponit, sicut est nostri corporis sedere, et jacere, stare, et hujusmodi, quæ tantum corporis sunt. Deus autem spiritus est. Quod ergo se ostendit specie corporali, vel signis corporaliter expressis, non substantia ejus apparet, quæ est quod ipse est, sed assumptio formarum visibilium ejus omni potentiæ subjacet.

12Dixit autem Dominus ad Moysen: Ascende ad me in montem, et esto ibi: daboque tibi tabulas lapideas, et legem, ac mandata quæ scripsi: ut doceas eos. + 24.12 Ascende ad me, etc. BED., lib. I de Tabarnac., cap. 11, tom. 2. Locuturi de figura tabernaculi, etc., usque ad ut Ecclesia per orbem cunctarum gentium linguis locutura designaretur. Daboque tibi. ID. Huic simile est illud: Docentes eos servare omnia quæcunque mandavi vobis Matth. 28.. Non ergo Moyses, non apostoli, vel quilibet, alia debet docere quam quæ Dominus docuit, et consilii decreto observanda præscripsit, in quibus vitam æternam nos habere voluit, sicut de his præteriri quidquam non oportet: sed omnia quæ mandavit, auditoribus committere necesse est.

Read all of Exodus 24

Cross References

Genesis 18:18cum futurus sit in gentem magnam, ac robustissimam, et benedicendæ sint in illo omnes nationes terræ?

Genesis 32:24mansit solus: et ecce vir luctabatur cum eo usque mane.

Exodus 18:12Obtulit ergo Jethro cognatus Moysi holocausta et hostias Deo: veneruntque Aaron et omnes seniores Israël, ut comederent panem cum eo coram Deo. + 18.12 Obtulit ergo Jethro, etc. AUG. in Locutionibus, locut. 85. Et sumpsit Jethro socer Moysi holocausta, etc. Sumpsit pro obtulit, posuit: an forte sensus est, non locutio, ut ea sumpsisse intelligatur obtulisse; quamvis Moyses non legatur sacrificasse, nec Aaron, nec quisquam Hebræorum qui educti sunt de terra Ægypti: sed tamen superius dictum est quod altare constituit Moyses. Jethro autem legimus sacerdotem fuisse Madian, id est gentis Madian. Mirum est autem si ad ejus adventum cœpit sacrificare Moyses, et non potius ipse qui sacerdos erat. Veneruntque, etc. ORIG., ubi supra. Alia littera: Venerunt, inquit, presbyteri Aaron, et omnis Isræl manducare panem cum socero Moysi in conspectu Dei. Non omnes manducant panem in conspectu Dei, sed qui presbyteri sunt, qui seniores, id est, qui perfecti sunt, in meritis probati, qui sive manducant, sive bibunt, ad gloriam Dei faciunt. Omne ergo quod faciunt sancti, in conspectu Dei faciunt: peccator a conspectu Dei fugit. Adam postquam peccavit, fugit a conspectu Domini, et interrogatus respondit: Audivi, Domine, vocem tuam, et abscondi me, quia eram nudus Gen. 3.. Cain exivit a facie Domini, quia indignus erat conspectu Domini. Propterea qui pleniorem scientiam Dei accipiunt, si malum faciunt, coram Deo faciunt. Unde psal. 1: Tibi soli peccavi, etc. Qui malum coram Deo facit, continuo pœnitet, et dicit, Peccavi. Qui discedit a conspectu Dei, nescit converti et peccatum pœnitendo purgare. Hoc ergo interest inter malum coram Deo facere, et a conspectu Dei discedere. ORIG. Non frustra venit Jethro ad Moysen, nec frustra manducavit panem cum senioribus populi in conspectu Dei; dat Moysi consilium probabile et utile, ut eligat viros, et constituat principes populi Deum colentes, potentes et odientes superbiam. Tales enim oportet esse qui superbi non sint, et superbiam oderint; id est, ut non solum ipsi absque vitio sint, sed in malis oderint vitia: non homines dico, sed vitia. Coram Deo, etc. AUG., quæst. 66. Quæritur ubi, quandoquidem nec tabernaculum fuit, nec arca testamenti, quæ postea sunt instituta? neque hoc de futuro dictum accipere possumus, sicut dictum est de manna, quod positum est in vase, scilicet aureo. Ergo id ante Deum debemus accipere factum, quod in honorem Domini factum est.

Exodus 24:1Moysi quoque dixit: Ascende ad Dominum tu, et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta senes ex Israël, et adorabitis procul. + 24.1 Moysi quoque dixit: Ascende ad Dominum, tu et Aaron, etc. AUG., quæst. 85 in Exod., tom. 3. Usque ad hunc locum Scripturæ justificationes intelliguntur, etc., usque ad justificationes vero Latini eas esse dicunt quæ Græci dicunt. Tu et Aaron, etc. STRAB. Moyses et Aaron et Nadab et Abiu. Per hos quatuor viri evangelici significantur, qui scilicet evangelica præcepta sequuntur. Per septuaginta vero qui constat ex septenario decies scilicet ducto, vel ex denario septies multiplicato significantur illi qui Spiritus sancti gratia adjuti, adimplentes denarium legis, tendunt ad contemplationem Conditoris. Vel ad litteram de quibus dicitur Num. 11: Assume tibi septuaginta viros, etc., de quibus Heldad et Meldad fuerunt.

Exodus 33:20Rursumque ait: Non poteris videre faciem meam: non enim videbit me homo et vivet. + 33.20 Non enim, etc. GREG., lib. XVIII Moral., cap. 37, tom. 1. Joannes quoque ait: etc., usque ad quia satietas ex desiderio semper accenditur.

Deuteronomy 4:33ut audiret populus vocem Dei loquentis de medio ignis, sicut tu audisti, et vixisti:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 24:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 24:10Exodus 24Exodus 24:12 →