Hebrews 9:5
superque eam erant cherubim gloriæ obumbrantia propitiatorium: de quibus non est modo dicendum per singula. + 9.5 Cherubim. Per Cherubim significatur plenitudo scientiæ; per propitiatorium super arcam, Christus, quia ipsi Christo a Deo Patre specialiter datum est, ut esset propitiatio pro peccatis nostris.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 37:6Fecit et propitiatorium, id est, oraculum, de auro mundissimo, duorum cubitorum et dimidii in longitudine, et cubiti ac semis in latitudine. + 37.6 Fecit et propitiatorium, etc. ISID., ibid. Propitiatorium super arcam testamenti, etc., usque ad quia Christus est Ecclesiæ caput.
Leviticus 16:13ut, positis super ignem aromatibus, nebula eorum et vapor operiat oraculum quod est supra testimonium, et non moriatur. + 16.13 Ut positis, etc. Aaron pro dignitate sacerdotii, Christum et alios sacerdotes significat. Christus super ignem, id est doctrinam, ponit aromata, id est, orationem; et vapor nebulæ, id est, virtus orationis, operit oraculum, id est carnem, ex qua nobis propitiatio peccatorum in Christo, qui est et testimonium. Ponit autem et quisque sacerdos de Christo loquens, in igne doctrinæ spiritualis, aromata orationis, cujus virtus operit oraculum, quod est super testimonium, nec permittit eum quærere de passione Christi, quæ sunt supra virtutem quærentis, et non morietur immoderatis, scilicet quæstionibus. Et non morietur. Caro ejus non vidit corruptionem, quia vapore aromatum operiebatur virtute, scilicet orationis, de qua dicitur. Non dabis sanctum tuum videre corruptionem Psal. 15..
1 Samuel 4:4Misit ergo populus in Silo, et tulerunt inde arcam fœderis Domini exercituum sedentis super cherubim: erantque duo filii Heli cum arca fœderis Dei, Ophni et Phinees. + 4.4 Et tulerunt. Filii Isræl tulerunt arcam ubi capta est. Et fideles ex Judæis duo testamenta ad gentes transtulerunt. Sedentis super. Tabula enim erat super arcam quam protegebant Cherubin alis, ubi apparebat Dominus per angelum et loquebatur. Cherubin plenitudo scientiæ, quæ in Christo et in duobus testamentis invenitur.
2 Kings 19:15et oravit in conspectu ejus, dicens: Domine Deus Israël, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus regum omnium terræ: tu fecisti cælum et terram.
Psalms 80:1In finem, pro torcularibus. Psalmus ipsi Asaph. + 80.1 Pro torcularibus. AUG. In quibus tria, etc., usque ad cantatur psalmus Asaph, id est, Dominicæ congregationi. Asaph, etc. CASS. Quia secundum historiam Judæis, spiritualiter Christianis loquitur. AUG. Primo dicit quid agendum electis, qui sunt, oleum, vinum, aves. 1
Ephesians 3:10ut innotescat principatibus et potestatibus in cælestibus per Ecclesiam, multiformis sapientia Dei, + 3.10 Ut innotescat. Datum est mihi evangelizare et illuminare. Videte quantum est hoc, quia per hoc accrevit aliquid angelis, qui multa secreta in his didicerunt. In cœlestibus. Quia ibi primitus Ecclesia fuit, quo post resurrectionem et ista Ecclesia congreganda est, ut simus æquales angelis Dei.