Leviticus 16:12
assumptoque thuribulo, quod de prunis altaris impleverit, et hauriens manu compositum thymiama in incensum, ultra velum intrabit in sancta: + 16.12 De prunis altaris, etc. Spiritualibus verbis, quæ Joannes, egresso Juda, in cœna scripsit, quibus exponit quomodo ipse, cum sit in Patre et Pater in ipso Spiritum mittat; quomodo Pater agricola, ipse vitis, palmites apostoli, et alia multa, quæ ad pietatem accendunt tanquam carbones ignis Joan. 18.. Hauriens manu. 70. Implebit manus suas thymiamate, compositionis subtilis, subtilia scilicet spiritualia orans, non terrena. Thymiama orationem. Unde: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Oravit enim Christus pro discipulis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 30:35faciesque thymiama compositum opere unguentarii, mistum diligenter, et purum, et sanctificatione dignissimum. + 30.35 Faciesque thymiama, etc. GREG., lib. I Moral., cap. 39, tom. 1. Thymiama ex aromatibus compositum facimus, etc., usque ad odorem de se subtilius non aspergit. ISID. Incensum, quod ex quatuor odoratissimis generibus in maximam subtilitatem comminutis, id est, stacte, onycha, galbano, et thure componitur; orationes fidelium significat, quamvis quatuor elementa hæc quatuor videant significare: ut thus, quod lucidum est, æri comparetur, stactes aquis, galbanus et onyx terræ et igni, ut per hæc omnium quæ in cœlo et infra cœlum, et in terra, et in aquis, sunt placitum Deo incensum sit Opere, etc. AUG., quæst. 136. Non debemus putare unguentum fieri, sed thymiama vel incensum, quod apponitur illi altari incensi ubi non licebat sacrificari, et erat intra sancta sanctorum.
Exodus 37:29Composuit et oleum ad sanctificationis unguentum, et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii.
Numbers 16:18Quod cum fecissent, stantibus Moyses et Aaron,
Isaiah 6:6Et volavit ad me unus de seraphim, et in manu ejus calculus, quem forcipe tulerat de altari, + 6.6 De seraphim. ID. Seraphim per m, in masculino genere per n, in neutro genere plurali dicimus. Seraphim tamen singulariter dici potest, sicut cherubim et cherub. Et in manu ejus. Id est, operatione ejus, id est Christi. Calculus, id est, charitas, quem forcipe, id est doctrina duorum Testamentorum, de altari tulerat, et Isaiæ in exemplum posuerat. Calculus. ID. LXX: carbunculus, lapis ignitus, qui propter flammeum colorem igneus dicitur. Forcipe. ID. Hæc est scala Jacob gladius bis acutus, etc., usque ad Dei sermonem duplici acie præceptorum comprehendens. De altari. Quod Joannes vidit in Apocalypsi, quod est plenum calculis ignitis, quibus possunt peccata purgari.
1 John 1:7Si autem in luce ambulamus sicut et ipse est in luce, societatem habemus ad invicem, et sanguis Jesu Christi, Filii ejus, emundat nos ab omni peccato. + 1.7 Si autem in luce. Sumus mundi, si ambulamus in luce, sed tamen non debemus putare nos, quandiu vivimus, omnino posse a peccatis mundari. Sicut et ipse, etc. Deus in luce esse dicitur, quia summa bonitas ubi proficere valeat non invenit, homo in luce ambulat, quia virtutum operibus ad meliora proficit.