Exodus 25:21
in qua pones testimonium quod dabo tibi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 25:16Ponesque in arca testificationem quam dabo tibi. + 25.16 Testificationem quam dabo. ID., ibid. De qua Apostolus, etc., usque ad judicem omnium docuit sæculorum.
Leviticus 16:13ut, positis super ignem aromatibus, nebula eorum et vapor operiat oraculum quod est supra testimonium, et non moriatur. + 16.13 Ut positis, etc. Aaron pro dignitate sacerdotii, Christum et alios sacerdotes significat. Christus super ignem, id est doctrinam, ponit aromata, id est, orationem; et vapor nebulæ, id est, virtus orationis, operit oraculum, id est carnem, ex qua nobis propitiatio peccatorum in Christo, qui est et testimonium. Ponit autem et quisque sacerdos de Christo loquens, in igne doctrinæ spiritualis, aromata orationis, cujus virtus operit oraculum, quod est super testimonium, nec permittit eum quærere de passione Christi, quæ sunt supra virtutem quærentis, et non morietur immoderatis, scilicet quæstionibus. Et non morietur. Caro ejus non vidit corruptionem, quia vapore aromatum operiebatur virtute, scilicet orationis, de qua dicitur. Non dabis sanctum tuum videre corruptionem Psal. 15..
1 Kings 8:9In arca autem non erat aliud nisi duæ tabulæ lapideæ quas posuerat in ea Moyses in Horeb, quando pepigit Dominus fœdus cum filiis Israël, cum egrederentur de terra Ægypti. + 8.9 In arca. RAB. Erat in arca urna aurea habens manna, etc., usque ad quia soli supernæ patriæ cives gloriam ibi Redemptoris plene contemplantur.