Leviticus 16:13
ut, positis super ignem aromatibus, nebula eorum et vapor operiat oraculum quod est supra testimonium, et non moriatur. + 16.13 Ut positis, etc. Aaron pro dignitate sacerdotii, Christum et alios sacerdotes significat. Christus super ignem, id est doctrinam, ponit aromata, id est, orationem; et vapor nebulæ, id est, virtus orationis, operit oraculum, id est carnem, ex qua nobis propitiatio peccatorum in Christo, qui est et testimonium. Ponit autem et quisque sacerdos de Christo loquens, in igne doctrinæ spiritualis, aromata orationis, cujus virtus operit oraculum, quod est super testimonium, nec permittit eum quærere de passione Christi, quæ sunt supra virtutem quærentis, et non morietur immoderatis, scilicet quæstionibus. Et non morietur. Caro ejus non vidit corruptionem, quia vapore aromatum operiebatur virtute, scilicet orationis, de qua dicitur. Non dabis sanctum tuum videre corruptionem Psal. 15..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 25:21in qua pones testimonium quod dabo tibi.
Exodus 30:1Facies quoque altare ad adolendum thymiama, de lignis setim, + 30.1 Facies quoque altare, etc. BEDA, ubi snpra, cap. 11. Expletis mandatis consecrationis, etc., usque ad etiam in corpore appropinquant. Altare. ID., ibid. Apte etiam altare thymiamatis quantum metalli fulgore præcellebat, tanto quantitate minus erat: quanto enim sanctiores, tanto pauciores. De lignis setim. ID., ibid. Apte de lignis setim albæ spinæ similibus et incorruptibilibus, etc., usque ad varia donationum gratia vivificat.
Leviticus 22:9Custodiant præcepta mea, ut non subjaceant peccato, et moriantur in sanctuario, cum polluerint illud. Ego Dominus qui sanctifico eos. + 22.9 Custodiant, etc. Præcepta Domini custodientibus ea causa sunt justificationis et salutis; transgredientibus vero, peccati et mortis, et præcipue in perceptione sanctorum. Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, etc. I Cor. 11.
Numbers 16:18Quod cum fecissent, stantibus Moyses et Aaron,
Hebrews 4:14Habentes ergo pontificem magnum qui penetravit cælos, Jesum Filium Dei, teneamus confessionem. + 4.14 Habentes ergo. Hic incipit dicere de pontifice Christo, quomodo sufficiens, et quomodo dignior veteri sacerdote. Quem etiam immutat, et legem, quæ sub illo est, per meliorem legem suam, et quomodo necessarius nobis ad justitiam et salutem.
Hebrews 9:24Non enim in manufacta Sancta Jesus introivit exemplaria verorum: sed in ipsum cælum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis: