Exodus 25:37
Facies et lucernas septem, et pones eas super candelabrum, ut luceant ex adverso. + 25.37 Facies. ID. Lucernæ septem, septem sunt dona Spiritus sancti, qui in Christo semper manserunt, et fidelibus secundum voluntatem ejus distributa sunt: hæ super candelabrum ponuntur, quia requievit super eum Spiritus sapientiæ et intellectus Isai. 11.. Ut luceant, etc. ID., ibid. Lucernæ candelabri ex adverso tabernaculum illustrabant, cum Christus plenus gratia et veritate omnibus tribuebat de sua plenitudine; mansuetis et pauperibus verbum Evangelii committens; pœnitentibus medelam indulgentiæ conferens. Nunc tempus esse parcendi in futuro universalis judicii tempus affirmans.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 30:8et quando collocabit eas ad vesperum, uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras.
Exodus 40:24Posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum,
Leviticus 24:4Super candelabrum mundissimum ponentur semper in conspectu Domini. + 24.4 Super candelabrum, etc. Christus, qui est lumen verum et illuminat omnem hominem venientem. Et peccatum non fecit, nec inventus est dolus, etc. Isa. 53.. Super hunc ardet lucerna, id est Spiritus sanctus, qui in igneis linguis super discipulos apparuit: huic purissimum oleum, id est mundam vitam debemus offerre, scientes quia non omnes possunt incendere illum scilicet ignem, sed solus Christus et filii ejus, qui plenus Spiritu ait, Spiritus Domini super me Isa. 61.. Qui etiam ait, Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur? Luc. 12. Hunc insufflans, quasi incendens ait: Accipe Spiritum sanctum, etc. Joan. 20.. Hæc autem lucerna non accenditur, nisi per vitam et conversationem mundam, vel accensa cito exstinguitur, unde: Spiritum nolite exstinguere, etc. I Thes. 5..
2 Chronicles 4:20candelabra quoque cum lucernis suis ut lucerent ante oraculum juxta ritum ex auro purissimo:
Isaiah 8:20ad legem magis et ad testimonium. Quod si non dixerint juxta verbum hoc, non erit eis matutina lux. + 8.20 Non eris eis. ID. Hoc est si populus iste noluerit veritatem a Domino quærere, non habebit Christum, scilicet lumen veritatis, quam negligit.