The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 25 › Exodus 25:38

Exodus 25:38

Emunctoria quoque, et ubi quæ emuncta sunt extinguantur, fiant de auro purissimo. + 25.38 Emunctoria quoque, et ubi quæ. ID., ibid. Divina verba, quibus manifeste signatur in plurimis non legis litteram, sed spiritualem sensum esse servandum: unde: Si circumcidimini, Christus nihil vobis proderit. ID., ibid. Emunctorium, et vasa, ubi quæ emuncta sunt exstinguuntur, etc., usque ad dicens: Sive prophetiæ evacuabuntur, sive linguæ cessabunt, etc. Emunctoria quoque, etc. ID., ibid. Sunt quædam in Scripturis præcepta, etc., usque ad et alibi: Ecce nova facio omnia.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the tongs thereof, and the snuffdishes thereof, shall be of pure gold.

In Context

37Facies et lucernas septem, et pones eas super candelabrum, ut luceant ex adverso. + 25.37 Facies. ID. Lucernæ septem, septem sunt dona Spiritus sancti, qui in Christo semper manserunt, et fidelibus secundum voluntatem ejus distributa sunt: hæ super candelabrum ponuntur, quia requievit super eum Spiritus sapientiæ et intellectus Isai. 11.. Ut luceant, etc. ID., ibid. Lucernæ candelabri ex adverso tabernaculum illustrabant, cum Christus plenus gratia et veritate omnibus tribuebat de sua plenitudine; mansuetis et pauperibus verbum Evangelii committens; pœnitentibus medelam indulgentiæ conferens. Nunc tempus esse parcendi in futuro universalis judicii tempus affirmans.

39Omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri purissimi. + 25.39 Omne. ID., ibid. Hoc est corpus Christi cum ipso capite, scilicet omnes electi, etc., usque ad quia merito scelerum in abyssum gravantis pœnæ decidunt.

Read all of Exodus 25

Cross References

Exodus 37:23Fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis, et vasa ubi ea, quæ emuncta sunt, extinguantur, de auro mundissimo. + 37.23 Cum emunctoriis. Quæ in Isaia forcipes appellantur, duo Testamenta, scilicet quibus peccata purgantur, quæque intra se sancti Spiritus unione sociantur.

1 Kings 7:50et hydrias, et fuscinulas, et phialas, et mortariola, et thuribula, de auro purissimo: et cardines ostiorum domus interioris Sancti sanctorum, et ostiorum domus templi, ex auro erant. + 7.50 Hydrias. Hydriæ præcordia sanctorum signant, aqua sapientiæ et vino compunctionis repleta. Fuscinulas. Fuscinulæ quibus carnes præparantur, prædicatores, qui suis auditoribus cibum intelligentiæ administrant: quorum officium est corpus et sanguinem Christi credentibus distribuere, infidelibus abnegare. Domus interioris. ID., ibid., cap. 22. Ostia domus interioris angelica, etc., usque ad vel quam habent in Deum charitatis.

2 Kings 25:14Ollas quoque æreas, et trullas, et tridentes, et scyphos, et mortariola, et omnia vasa ærea, in quibus ministrabant, tulerunt. + 25.14 Ollas quoque. ID. Quia diversa officia in ecclesiasticis ordinibus de Dei servitio auferentes in suum usum nequissimum verterunt.

Isaiah 6:6Et volavit ad me unus de seraphim, et in manu ejus calculus, quem forcipe tulerat de altari, + 6.6 De seraphim. ID. Seraphim per m, in masculino genere per n, in neutro genere plurali dicimus. Seraphim tamen singulariter dici potest, sicut cherubim et cherub. Et in manu ejus. Id est, operatione ejus, id est Christi. Calculus, id est, charitas, quem forcipe, id est doctrina duorum Testamentorum, de altari tulerat, et Isaiæ in exemplum posuerat. Calculus. ID. LXX: carbunculus, lapis ignitus, qui propter flammeum colorem igneus dicitur. Forcipe. ID. Hæc est scala Jacob gladius bis acutus, etc., usque ad Dei sermonem duplici acie præceptorum comprehendens. De altari. Quod Joannes vidit in Apocalypsi, quod est plenum calculis ignitis, quibus possunt peccata purgari.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 25:38

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 25:37Exodus 25Exodus 25:39 →