The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 26 › Exodus 26:13

Exodus 26:13

Et cubitus ex una parte pendebit, et alter ex altera qui plus est in sagorum longitudine, utrumque latus tabernaculi protegens. + 26.13 Et cubitus. Quia cortinas uno cubito transibant saga ab australi latere domus, altero a septentrionali, ideoque ad terram perveniebant, quia hæc triginta cubitos longitudinis, illæ duos minus habebant.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And a cubit on the one side, and a cubit on the other side of that which remaineth in the length of the curtains of the tent, it shall hang over the sides of the tabernacle on this side and on that side, to cover it.

In Context

12Quod autem superfuerit in sagis quæ parantur tecto, id est unum sagum quod amplius est, ex medietate ejus operies posteriora tabernaculi. + 26.12 Quod autem superfuerit, etc. ID., ibid. Hæc ut plenius intelligantur, etc., usque ad decem rursus descensionis juxta orientalis parietis tabulas.

14Facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis: et super hoc rursum aliud operimentum de janthinis pellibus. + 26.14 Facies et operimentum. STRAB. Primum erat operimentum cortinarum ex bysso, purpura et cocco; secundum sagorum undecim; tertium ex rubricatis pellibus arietum; postremum erat hyacinthinarum pellium. Cortinæ autem ita operiebant, ut ad latera descenderent, ad terram tamen non pertingerent; saga autem tectum et latera operiebant, et ad terram pertingebant. Pelles vero rubricatæ vel ianthinæ, tectum tantum operiebant, nec ad altera declinabant. De pellibus, etc. BED., ibid., cap. 4. Arietes sunt doctores, gregis Dominici duces. Unde: Afferte Domino, filii Dei, afferte, etc. Quasi, o angeli, huic officio mancipati, afferte Domino in cœlos imitatores apostolorum. Hinc quoque sexta mansio populi de Ægypto egressi helin, id est arietes, nominatur, in qua erant duodecim fontes et septuaginta palmæ, ut scilicet nomine et specie figuram apostolorum teneret. Rubricatis. ID., ibid. Rubricantur pelles arietum ad operiendum tectum tabernaculi, etc., usque ad ne inter pressuras deficiant, muniunt De ianthinis pellibus. ID., ibid. Hyacinthus cœlestis est coloris, etc., usque ad id est cœli vitam imitantes.

Read all of Exodus 26

Cross References

Exodus 26:8Longitudo sagi unius habebit triginta cubitos, et latitudo, quatuor: æqua erit mensura sagorum omnium. + 26.8 Longitudo sagi unius. BEDA, lib. II de Tabernac., cap. 3, tom. 2. Longitudo habet denarium numerum, etc., usque ad qui tamen secundum humanæ perfectionis modum inter homines sublimantur. Æqua erit mensura. ID., ibid. Quia una est fides in qua tota salvatur Ecclesia, etc., usque ad ubi solida parietis firmitas aberat. ID., ibid. Intuere etiam mensuram cortinarum, etc., usque ad Hæc de cortinis. ID., ibid. Saga tricenos habet cubitos longitudinis, etc., usque ad eo quod sint duces sequentium domini gregum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 26:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 26:12Exodus 26Exodus 26:14 →