The Bible Software
bible.software › Exodus › Exodus 26 › Exodus 26:12

Exodus 26:12

Quod autem superfuerit in sagis quæ parantur tecto, id est unum sagum quod amplius est, ex medietate ejus operies posteriora tabernaculi. + 26.12 Quod autem superfuerit, etc. ID., ibid. Hæc ut plenius intelligantur, etc., usque ad decem rursus descensionis juxta orientalis parietis tabulas.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the remnant that remaineth of the curtains of the tent, the half curtain that remaineth, shall hang over the backside of the tabernacle.

In Context

11Facies et quinquaginta fibulas æneas quibus jungantur ansæ, ut unum ex omnibus operimentum fiat. + 26.11 Æneas quibus jungantur ansæ, ut unum ex omnibus operimentum, etc. ID. Bene autem fibulæ sunt æneæ, de vocali, scilicet metallo factæ, quia magnam vocem habet apud Deum humilis conscientia justorum. Unde pauper Davidicus, cum anxiatus esset et non in auribus hominum, sed in conspectu Dei orationem suam effunderet: Domine, inquit exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat.

13Et cubitus ex una parte pendebit, et alter ex altera qui plus est in sagorum longitudine, utrumque latus tabernaculi protegens. + 26.13 Et cubitus. Quia cortinas uno cubito transibant saga ab australi latere domus, altero a septentrionali, ideoque ad terram perveniebant, quia hæc triginta cubitos longitudinis, illæ duos minus habebant.

Read all of Exodus 26

Cross References

Exodus 26:7Facies et saga cilicina undecim, ad operiendum tectum tabernaculi. + 26.7 Facies et saga, etc. ID., ibid. Hoc in sequentibus ita reperitur: Fecit et saga undecim de pilis caprarum, etc. Saga, quibus operitur tabernaculum, etc., usque ad dum quasi saga foris tempestates tolerant. Saga cilicina grossas hominum mentes significant, quæ occulto Dei judicio quamvis dure præferuntur, quia servire curis temporalibus non timent, ut tentationum ventos et pluvias portent. Facies et saga, etc. ID., ibid. Cilicium pœnitentium est, etc., usque ad quorum tamen corda quantæ sint perfectionis declaratur, cum dicitur: Longitudo sagi unius, etc. ID., ibid. Saga cilicina, vel de pilis caprarum, etc., usque ad nec apostolicam gratiam percipiant. AUG., quæst. 108 in Exod. Undecim sunt vela capillacea, etc., usque ad et quorum tecta sunt peccata. Ad operiendum, scilicet ne interiora tenera clara qualibet adversitate turbentur, alioquin nec byssus fulget, nec coccus coruscat, nec hyacinthus cæruleo colore decoratur: non debent ergo qui in Ecclesiæ sinu proficiunt præpositos despicere, si vacare eos rebus exterioribus vident.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 26:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 26:11Exodus 26Exodus 26:13 →