bible.software › Exodus › Exodus 26 › Exodus 26:8
Exodus 26:8
Longitudo sagi unius habebit triginta cubitos, et latitudo, quatuor: æqua erit mensura sagorum omnium. + 26.8 Longitudo sagi unius. BEDA, lib. II de Tabernac., cap. 3, tom. 2. Longitudo habet denarium numerum, etc., usque ad qui tamen secundum humanæ perfectionis modum inter homines sublimantur. Æqua erit mensura. ID., ibid. Quia una est fides in qua tota salvatur Ecclesia, etc., usque ad ubi solida parietis firmitas aberat. ID., ibid. Intuere etiam mensuram cortinarum, etc., usque ad Hæc de cortinis. ID., ibid. Saga tricenos habet cubitos longitudinis, etc., usque ad eo quod sint duces sequentium domini gregum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The length of one curtain shall be thirty cubits, and the breadth of one curtain four cubits: and the eleven curtains shall be all of one measure.
In Context
7Facies et saga cilicina undecim, ad operiendum tectum tabernaculi. + 26.7 Facies et saga, etc. ID., ibid. Hoc in sequentibus ita reperitur: Fecit et saga undecim de pilis caprarum, etc. Saga, quibus operitur tabernaculum, etc., usque ad dum quasi saga foris tempestates tolerant. Saga cilicina grossas hominum mentes significant, quæ occulto Dei judicio quamvis dure præferuntur, quia servire curis temporalibus non timent, ut tentationum ventos et pluvias portent. Facies et saga, etc. ID., ibid. Cilicium pœnitentium est, etc., usque ad quorum tamen corda quantæ sint perfectionis declaratur, cum dicitur: Longitudo sagi unius, etc. ID., ibid. Saga cilicina, vel de pilis caprarum, etc., usque ad nec apostolicam gratiam percipiant. AUG., quæst. 108 in Exod. Undecim sunt vela capillacea, etc., usque ad et quorum tecta sunt peccata. Ad operiendum, scilicet ne interiora tenera clara qualibet adversitate turbentur, alioquin nec byssus fulget, nec coccus coruscat, nec hyacinthus cæruleo colore decoratur: non debent ergo qui in Ecclesiæ sinu proficiunt præpositos despicere, si vacare eos rebus exterioribus vident.
9E quibus quinque junges seorsum, et sex sibi mutuo copulabis, ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices. + 26.9 Sextum sagum in fronte. Mystice vero in fronte tecti sextum sagum duplicatur, cum omnes, qui sanctam intrant Ecclesiam, ita fide et sacramento Dominicæ passionis initiantur, ut hujus quoque imitatione semper sibi vivendum esse intelligant. Quasi enim in ingressu sextum sagum duplicatur, ut Dominicæ passionis sacramenta consequamur et exemplis instruamur. De sacramentis ait Petrus: Qui regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis. Dicit et de imitatione passionis: Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini.
Read all of Exodus 26
Cross References
Exodus 26:2Longitudo cortinæ unius habebit viginti octo cubitos: latitudo, quatuor cubitorum erit. Unius mensuræ fient universa tentoria. + 26.2 Longitudo cortinæ unius habebit viginti octo cubitos, latitudo quatuor, etc. ID., ibid. Si ab uno usque ad septem omnes in ordine numeros pleno ordine numeraveris, usque ad ut per fidem et opera bona ad requiem tendat. Unius mensuræ, etc. ID., ibid. Etsi variante pictura cortinæ differebant, una tamen erant omnes longitudinis et latitudinis mensura temperatæ, quia etsi donationes habent electi differentes, unus tamen Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et Pater omnium. ID., ubi supra. Narrat Josephus, etc., usque ad quasi una decem cortinarum connexione tabernaculum decoratur.
This Verse In Other Editions
Study Exodus 26:8