Exodus 26:29
Ipsas quoque tabulas deaurabis, et fundes in eis annulos aureos per quos vectes tabulata contineant: quos operies laminis aureis. + 26.29 Ipsas quoque tabulas deaurabis ID., ibid. Tabulæ deauratæ tabernaculi præfulgent, etc., usque ad sed etiam supernæ retributionis lucem legunt. Quos operies laminis. ID., ibid. Laminis aureis vectes operiuntur, etc., usque ad cum spiritualis intelligentia mysteriis plena ostenditur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
28qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum.
Cross References
1 Kings 6:20Porro oraculum habebat viginti cubitos longitudinis, et viginti cubitos latitudinis, et viginti cubitos altitudinis: et operuit illud atque vestivit auro purissimo: sed et altare vestivit cedro. + 6.20 Porro oraculum. Bene autem interior domus viginti cubitis longa est, pro mysterio geminæ dilectionis, de qua jam dictum est, quæ in hac vita ex parte maxima illustrat electorum mentes, sed in patria cessantibus aliarum virtutum operibus sola regnat. Sed et altare. ID., ibid., cap. 12. Thymiamatis scilicet, etc., usque ad quid autem lapis, cedrus, aurumque significent, supra dictum est.