Exodus 27:19
Cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et cæremonias, tam paxillos ejus quam atrii, ex ære facies. + 27.19 Cuncta vasa, etc. ID., ibid. Hæc vasa homines sunt in Ecclesia, etc., usque ad atria Domini.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 27:3Faciesque in usus ejus lebetes ad suscipiendos cineres, et forcipes atque fuscinulas, et ignium receptacula; omnia vasa ex ære fabricabis. + 27.3 Faciesque in usus ejus lebetes. ID., ibid. Vasa altaris diversa, etc., usque ad charitas nunquam exstinguenda flagrabit. Forcipes atque. ID., Ibid. Forcipes sunt prædicatores, etc., usque ad et lucere præcipiunt. Atque fuscinulas, et ignium, etc. ID., ibid. Fuscinulæ, quæ Græce vocantur, etc., usque ad nostræ vero capacitatis mensuram transcendant. Ignium receptacula. Ad hoc deputata sunt, ut per hæc ignis sanctus ab altari holocausti ad altare thymiamatis vespere et mane, ad incensum ponendum, deferretur; quia doctores tanquam ignem de altari holocaustorum ad altare thymiamatis deferunt, cum auditores de virtute in virtutem provehunt docendo, et meritis crescentibus, ad altiora et divinæ visionis arcana interiora. Qui etiam ferventia pietate corda proximorum imitantur, receptacula ignium fiunt, quia flammam cœlestis sacrificii, quam in fraternis mentibus conspiciunt, in suis accendere satagunt.
Exodus 38:20Paxillos quoque tabernaculi et atrii per gyrum fecit æneos. + 38.20 Paxillos quoque. STRAB. Paxilli secundum litteram erant in summitate columnarum fixi, quibus funes religabantur: qui cortinas a terra sublevabant, firmati superius quibusdam ansulis, inferius vero religati ad prædictos paxillos cortinas extendebant, ne rugam contraherent. Mystice vero funes significant sanctam Scripturam: de qua Salomon ait: Funiculus triplex difficile rumpitur Eccle. 4.: quia sancta Scriptura, historia, moralitate et allegoria constans, nullis hæreticorum dogmatibus potest disrumpi. Paxilli in modum linguæ facti linguas doctorum significant qui Scripturam exponunt. Cortinas etiam a terra sublevant et extendunt: quia subjectos docent sequi, et imitari cœlestia, nullamque mali operis vel fraudis rugam contrahere Ephes. 5..
Exodus 39:40tentorium in introitu atrii, funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, quæ in ministerium tabernaculi, et in tectum fœderis jussa sunt fieri.
Numbers 4:32columnas quoque atrii per circuitum cum basibus et paxillis et funibus suis. Omnia vasa et supellectilem ad numerum accipient, sicque portabunt.
Ecclesiastes 12:11Verba sapientium sicut stimuli, et quasi clavi in altum defixi, quæ per magistrorum consilium data sunt a pastore uno. + 12.11 Verba sapientium. HIER. Ne videatur temere post legem per Moysen, ipso Deo præmonente, datam, nova præcepta cudere, dicit hæc verba sapientium esse.
Isaiah 33:20Respice, Sion, civitatem solemnitatis nostræ: oculi tui videbunt Jerusalem, habitationem opulentam, tabernaculum quod nequaquam transferri poterit; nec auferentur clavi ejus in sempiternum, et omnes funiculi ejus non rumpentur: + 33.20 Tabernaculum quod. ID. Tabernaculum quod habuerunt Judæi per eremum, etc., usque ad Ecclesia autem immobilis fundata est supra firmam petram.