Exodus 38:20
Paxillos quoque tabernaculi et atrii per gyrum fecit æneos. + 38.20 Paxillos quoque. STRAB. Paxilli secundum litteram erant in summitate columnarum fixi, quibus funes religabantur: qui cortinas a terra sublevabant, firmati superius quibusdam ansulis, inferius vero religati ad prædictos paxillos cortinas extendebant, ne rugam contraherent. Mystice vero funes significant sanctam Scripturam: de qua Salomon ait: Funiculus triplex difficile rumpitur Eccle. 4.: quia sancta Scriptura, historia, moralitate et allegoria constans, nullis hæreticorum dogmatibus potest disrumpi. Paxilli in modum linguæ facti linguas doctorum significant qui Scripturam exponunt. Cortinas etiam a terra sublevant et extendunt: quia subjectos docent sequi, et imitari cœlestia, nullamque mali operis vel fraudis rugam contrahere Ephes. 5..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And all the pins of the tabernacle, and of the court round about, were of brass.
In Context
19Columnæ autem in ingressu fuere quatuor cum basibus æneis, capitaque earum et cælaturæ argenteæ.
Cross References
2 Chronicles 3:9Sed et clavos fecit aureos, ita ut singuli clavi siclos quinquagenos appenderent: cœnacula quoque texit auro. + 3.9 Sed et clavos. RAB. Quinquagenario numero peccatorum remissio, etc., usque ad qui ad perfectiora perveniens de clavis perfectionis, ait: Mihi autem adhærere Deo, bonum est Psal. 72.. Cœnacula quoque. Sicut Sancta sanctorum, ubi erat arca, internam sanctorum vitam in conspectu Redemptoris significat, unde: Abscondes eos in abscondito faciei tuæ, a conturbatione hominum Psal. 30.. Ita cœnacula in alto eamdem vitam, id est in cœlis esse et non in hoc mundo, unde: Quæ sursum sunt quærite Col. 3., ubi Christus est in dextera Dei sedens.
Ecclesiastes 12:11Verba sapientium sicut stimuli, et quasi clavi in altum defixi, quæ per magistrorum consilium data sunt a pastore uno. + 12.11 Verba sapientium. HIER. Ne videatur temere post legem per Moysen, ipso Deo præmonente, datam, nova præcepta cudere, dicit hæc verba sapientium esse.
Isaiah 33:20Respice, Sion, civitatem solemnitatis nostræ: oculi tui videbunt Jerusalem, habitationem opulentam, tabernaculum quod nequaquam transferri poterit; nec auferentur clavi ejus in sempiternum, et omnes funiculi ejus non rumpentur: + 33.20 Tabernaculum quod. ID. Tabernaculum quod habuerunt Judæi per eremum, etc., usque ad Ecclesia autem immobilis fundata est supra firmam petram.
Colossians 2:19et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus, et conjunctiones subministratum, et constructum crescit in augmentum Dei. + 2.19 Constructum, etc. In unum per conjunctionem, quia idem credunt, et eadem operantur. Et subministratum in subserviendo. Per nexus. Id est per charitatem, sine qua membra non cohærent, nec invicem serviunt, nec vivunt. In augmentum Dei. Augetur Deus redeuntibus, sicut comminuitur deserentibus.