Exodus 28:12
et pones in utroque latere superhumeralis, memoriale filiis Israël. Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque humerum, ob recordationem. + 28.12 Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque humerum ob recordationem. Quia sacerdos diligenter omni hora præcedentium sanctorum vitam perpendens in adversis et prosperis virtutum ornamento debet muniri, ut per arma justitæ a dextris et a sinistris gradiens in nullo delectationis infimæ latere flectatur. BED. ibid. Tribus causis Aaron nomina, etc., usque ad sive patrum exempla quæ sequantur proponat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 12:14Habebitis autem hunc diem in monimentum: et celebrabitis eam solemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno. + 12.14 Habebitis autem hanc diem, etc. AUG., in Exod. quæst. 43, tom. 3. Et facietis diem hunc in progenies vestras legitimum, æternum vel æternalem; quod Græce dicitur, non sic accipiendum est, etc., usque ad omni tempore præsentis vitæ simplicitas servanda, malitia cavenda.
Exodus 28:7Duas oras junctas habebit in utroque latere summitatum, ut in unum redeant. + 28.7 Duas oras junctas habebit in utroque latere summitatum, ut in unum redeant. ID., ibid. De hoc in sequentibus dicitur, etc., usque ad quam vitæ invisibilis præmia requirimus.
Exodus 39:6Paravit et duos lapides onychinos, astrictos et inclusos auro, et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israël:
Numbers 16:40ut haberent postea filii Israël, quibus commonerentur ne quis accedat alienigena, et qui non est de semine Aaron ad offerendum incensum Domino, ne patiatur sicut passus est Core, et omnis congregatio ejus, loquente Domino ad Moysen. + 16.40 Sicut passus est. ID. Posteris quoque datur exemplum, ne quis præsumptione superbi spiritus non sibi a Deo datum munus pontificatus invaderet; sed illi cedat quem non ambitio humana, non favor corruptus, nec largitio damnanda asciverit.
Joshua 4:7respondebitis eis: Defecerunt aquæ Jordanis ante arcam fœderis Domini, cum transiret eum: idcirco positi sunt lapides isti in monimentum filiorum Israël usque in æternum. + 4.7 In æternum. AUG. Quomodo in æternum, cum cœlum et terra transeant? An quoniam æternum aliquid significat, cum ipsi æterni esse non possint? Quamvis possit quod in Græco est Latine dici usque in sæculum.