Iosue 4:7
respondebitis eis: Defecerunt aquæ Jordanis ante arcam fœderis Domini, cum transiret eum: idcirco positi sunt lapides isti in monimentum filiorum Israël usque in æternum. + 4.7 In æternum. AUG. Quomodo in æternum, cum cœlum et terra transeant? An quoniam æternum aliquid significat, cum ipsi æterni esse non possint? Quamvis possit quod in Græco est Latine dici usque in sæculum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 28:12et pones in utroque latere superhumeralis, memoriale filiis Israël. Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque humerum, ob recordationem. + 28.12 Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque humerum ob recordationem. Quia sacerdos diligenter omni hora præcedentium sanctorum vitam perpendens in adversis et prosperis virtutum ornamento debet muniri, ut per arma justitæ a dextris et a sinistris gradiens in nullo delectationis infimæ latere flectatur. BED. ibid. Tribus causis Aaron nomina, etc., usque ad sive patrum exempla quæ sequantur proponat.
Numbers 16:40ut haberent postea filii Israël, quibus commonerentur ne quis accedat alienigena, et qui non est de semine Aaron ad offerendum incensum Domino, ne patiatur sicut passus est Core, et omnis congregatio ejus, loquente Domino ad Moysen. + 16.40 Sicut passus est. ID. Posteris quoque datur exemplum, ne quis præsumptione superbi spiritus non sibi a Deo datum munus pontificatus invaderet; sed illi cedat quem non ambitio humana, non favor corruptus, nec largitio damnanda asciverit.
Deuteronomy 16:3Non comedes in eo panem fermentatum: septem diebus comedes absque fermento afflictionis panem, quoniam in pavore egressus es de Ægypto: ut memineris diei egressionis tuæ de Ægypto, omnibus diebus vitæ tuæ. + 16.3 Panem fermentatum. Corruptam doctrinam vel veterem conversationem, unde: Epulemur in azymis, non in fermento veteri, etc. I Cor. 5.. Septem. Toto tempore præsentis vitæ. Sicut illi septem diebus azyma comedebant, sic nos pure et simpliciter septem diebus hujus vitæ conversemur, quibus quotidie agnus occiditur, et pascha celebratur, si innovati nihil ex veteri corruptione retinemus. Quid enim est aliud fermentum, quam naturæ corruptio? Fermentatum enim recedit a naturali dulcedine, et corrumpitur adulterino rancore.
Joshua 4:6ut sit signum inter vos: et quando interrogaverint vos filii vestri cras, dicentes: Quid sibi volunt isti lapides?
Isaiah 66:3Qui immolat bovem, quasi qui interficiat virum; qui mactat pecus, quasi qui excerebret canem; qui offert oblationem, quasi qui sanguinem suillum offerat; qui recordatur thuris, quasi qui benedicat idolo. Hæc omnia elegerunt in viis suis, et in abominationibus suis anima eorum delectata est. + 66.3 Qui immolat bovem. HIER. Quasi: Sacrificium vestrum non placet mihi post immolationem veri sacrificii: in cujus umbra illa sacrificia concessi vobis, et ne immolaretis idolis. Canem. De quo per Moysen: Non offeres in domo Dei tui mercedem meretricis, neque pretium canis Deut. 23.. Et bene canis et meretrix copulantur, quia similiter libidinantur. Elegerunt in viis suis. Non mea voluntate, ex quo verus agnus immolatus est, Unde: Pascha nostrum immolatus est Christus I Cor. 5..