Exodus 28:6
Facient autem superhumerale de auro et hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere polymito. + 28.6 Facient autem superhumerale. BED., lib. III de Tabernac., cap. 4. Quia in humeris onera portamus, etc., usque ad cum per abstinentiam caro fatigatur. Coccoque bis tincto et bysso retorta, opere polymito. ID., ibid. Coccus ignis specie refulget, etc., usque ad in suo habitu coccum demonstrans.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
5Accipientque aurum, et hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum.
Cross References
Exodus 26:1Tabernaculum vero ita facies: decem cortinas de bysso retorta, et hyacintho, ac purpura, coccoque bis tincto, variatas opere plumario facies. + 26.1 Tabernaculum vero ita et fiet, etc. BED., lib. II de Tabernac., cap. 3, tom. 2. Tabernaculum, quod fecit Moyses in solitudine, et templum quod fecit Salomon in Jerusalem, etc., usque ad et copula divinæ et propriæ dilectionis jungantur. ID., ubi supra. Potest figura utriusque sanctuarii ita distingui, etc., usque ad mirabili figurarum varietate depingit. De bysso retorta et hyacintho ac purpura coccoque bis tincto variatas. ID., ubi supra, cap. 2. In his quatuor cortinarum coloribus, etc., usque ad purpura sanguinei coloris et de conchyliorum sanguine tincta devota Deo corda figurat, et pro Deo mori parata.
1 Samuel 23:6Porro eo tempore quo fugiebat Abiathar filius Achimelech ad David in Ceilam, ephod secum habens descenderat.
Hosea 3:4Quia dies multos sedebunt filii Israël sine rege, et sine principe, et sine sacrificio, et sine altari, et sine ephod, et sine theraphim.