Exodus 28:8
Ipsa quoque textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta. + 28.8 Ipsa quoque textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho ac purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta. Sumesque. ID., ibid. Non in una parte aurum, etc., usque ad sacerdos debet esse nitidus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 28:27Necnon et alios duos annulos aureos, qui ponendi sunt in utroque latere superhumeralis deorsum, quod respicit contra faciem juncturæ inferioris, ut aptari possit cum superhumerali,
Exodus 39:20Feceruntque quoque tunicam superhumeralis totam hyacinthinam,
Isaiah 11:5Et erit justitia cingulum lumborum ejus, et fides cinctorium renum ejus. + 11.5 Interficiet impium. Si enim Michæl interficiet ut quidam dicunt, ipse Deus tamen in Michæle hoc faciet. Fides. HIER. Fideles bene operando adhærebunt ei qui factus est sapientia, justitia et sanctificatio, qui ait: Ego lux et vita.
Revelation 1:13et in medio septem candelabrorum aureorum, similem Filio hominis vestitum podere, et præcinctum ad mamillas zona aurea: + 1.13 Similem Filio hominis. Id est angelum in persona Christi, qui jam non dicitur Filius hominis, sed similis, quia jam non moritur. Vel Filio hominis similis, quia non cum peccato, sed in similitudine carnis peccati, apparuit Christus, in quo sunt omnia necessaria ad regimen Ecclesiæ. Podere. Id est sacerdotali veste, id est carne in qua se obtulit, et quotidie offert, repræsentans se Deo Patri. Vel, poderis est Ecclesia, qua vestitur Deus ut tunica, quæ dicitur talaris, quia usque ad finem mundi duratura est Ecclesia. Præcinctum ad mamillas. Daniel cinctum renes vidit in Veteri Testamento, quia ibi carnalia constringuntur; hic legimus præcinctum ad mamillas, quia in Novo Testamento, etiam cogitationes judicantur.