Apocalypsis 1:13
et in medio septem candelabrorum aureorum, similem Filio hominis vestitum podere, et præcinctum ad mamillas zona aurea: + 1.13 Similem Filio hominis. Id est angelum in persona Christi, qui jam non dicitur Filius hominis, sed similis, quia jam non moritur. Vel Filio hominis similis, quia non cum peccato, sed in similitudine carnis peccati, apparuit Christus, in quo sunt omnia necessaria ad regimen Ecclesiæ. Podere. Id est sacerdotali veste, id est carne in qua se obtulit, et quotidie offert, repræsentans se Deo Patri. Vel, poderis est Ecclesia, qua vestitur Deus ut tunica, quæ dicitur talaris, quia usque ad finem mundi duratura est Ecclesia. Præcinctum ad mamillas. Daniel cinctum renes vidit in Veteri Testamento, quia ibi carnalia constringuntur; hic legimus præcinctum ad mamillas, quia in Novo Testamento, etiam cogitationes judicantur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 39:5et balteum ex eisdem coloribus, sicut præceperat Dominus Moysi.
Isaiah 11:5Et erit justitia cingulum lumborum ejus, et fides cinctorium renum ejus. + 11.5 Interficiet impium. Si enim Michæl interficiet ut quidam dicunt, ipse Deus tamen in Michæle hoc faciet. Fides. HIER. Fideles bene operando adhærebunt ei qui factus est sapientia, justitia et sanctificatio, qui ait: Ego lux et vita.
Daniel 7:9Aspiciebam donec throni positi sunt, et antiquus dierum sedit. Vestimentum ejus candidum quasi nix, et capilli capitis ejus quasi lana munda: thronus ejus flammæ ignis: rotæ ejus ignis accensus.
Daniel 10:5Et levavi oculos meos, et vidi: et ecce vir unus vestitus lineis, et renes ejus accincti auro obrizo:
Philippians 2:7sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. + 2.7 Factus. Secundum formam servi, qui erat infectus secundum formam Dei et etiam suo Habitu. Id est conversatione.
Hebrews 4:15Non enim habemus pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris: tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato. + 4.15 Non enim habemus, etc. Quasi: Teneamus et tenere debemus, quia, cum sit potens, est etiam misericors, nostram utpote expertus infirmitatem. Qui non possit, etc. Impossibile est scire afflictiones afflictorum, homini qui experimentum afflictionis non habuit et sensibiliter omnia non sustinuit. Christus vero scit non solum per hoc quod Deus, secundum quod omnia novit, sed per hoc quod homo et similia sustinuit.