Isaiah 11:5
Et erit justitia cingulum lumborum ejus, et fides cinctorium renum ejus. + 11.5 Interficiet impium. Si enim Michæl interficiet ut quidam dicunt, ipse Deus tamen in Michæle hoc faciet. Fides. HIER. Fideles bene operando adhærebunt ei qui factus est sapientia, justitia et sanctificatio, qui ait: Ego lux et vita.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And righteousness shall be the girdle of his loins, and faithfulness the girdle of his reins.
In Context
Cross References
Psalms 45:4Sonuerunt, et turbatæ sunt aquæ eorum; conturbati sunt montes in fortitudine ejus. + 45.4 Sonuerunt et turbatæ, etc. Contradicentes, gentes: vel Apostoli prædicando. Et turbatæ sunt aquæ eorum. Ad sensum fit relatio, non ad vocem: id est, aquæ maris, scilicet populi, vel doctrinæ eorum, quæ infatuatæ sunt, coruscante doctrina Salvatoris; unde: Absorpti sunt, etc. Et hæc est virga Moysi, quæ devoravit virgas Magorum. 1
Psalms 93:1Psalmus ipsi David, quarta sabbati. [Deus ultionum Dominus; Deus ultionum libere egit. + 93.1 Psalmus David AUG. Infirmis, qui et murmurant corde, etc., usque ad totus docens patientiam. Quarto sabbati, quo die fecit Deus luminaria, etc., usque ad unde monet ad patientiam. 1
Isaiah 25:1[Domine, Deus meus es tu; exaltabo te, et confitebor nomini tuo: quoniam fecisti mirabilia, cogitationes antiquas fideles. Amen. + 25.1 Amen. HIER. Hebræum, quo sæpe Dominus utitur in Evangelio: Amen amen, id est vere vere dico vobis.
Hosea 2:20Et sponsabo te mihi in fide; et scies quia ego Dominus.
Ephesians 6:14State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiæ, + 6.14 Succincti lumbos vestros, etc. Id est carnales concupiscentias cingulo castitatis frenantes non simulatorie, sed in veritate, vel per charitatem. Induti loricam justitiæ. Recte lorica justitiæ comparatur, quia, sicut lorica multis circulis contexitur, ita justitia multis virtutibus constat. Aliter: Justitia loricæ potest comparari quia, sicut lorica pectus munit, ventrem stringit, femora protegit, ita justitia superfluas cogitationes quæ in pectore versari solent, repellit: ingluviem ventris stringit, luxuriam quoque opprimit.
1 Peter 4:1Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini: quia qui passus est in carne, desiit a peccatis: + 4.1 Quia qui passus. BEDA.. Qui timore judiciorum cœlestium carnales in mente concupiscentias exstinguit, jam similis Christo crucifixo, quasi mortuus exsistens peccatis. Dei tantum servitio vivit.