Exodus 29:14
carnes vero vituli et corium et fimum combures foris extra castra, eo quod pro peccato sit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
15Unum quoque arietem sumes, super cujus caput ponent Aaron et filii ejus manus.
Cross References
Leviticus 4:3si sacerdos, qui unctus est, peccaverit, delinquere faciens populum, offeret pro peccato suo vitulum immaculatum Domino: + 4.3 Si sacerdos, etc. ORIG. Observandum est quod in peccato pontificis legislator non addit quod ignorans aut nolens peccaverit: neque enim ignorantia in eum cadere potest, qui ut doceret cæteros provectus est. ID. Si sacerdos, etc. Terror simul et misericordia, etc., usque ad qui conscientia infirmitatis mordetur. Id. Si sacerdos, etc. Pontifex, sensus pietatis et religionis, etc., usque ad Christi morte reparatur. Vitulum immaculatum Domino, etc. ID. Secundo invenimus offerri a pontifice vitulum in holocaustum, etc. usque ad in quo passus est Christus.
Leviticus 4:12et reliquo corpore, efferet extra castra in locum mundum, ubi cineres effundi solent: incendetque ea super lignorum struem, quæ in loco effusorum cinerum cremabuntur.
Leviticus 4:25tinget sacerdos digitum in sanguine hostiæ pro peccato, tangens cornua altaris holocausti, et reliquum fundens ad basim ejus. + 4.25 Cornua altaris, etc. Super crucem offeruntur primitiæ sanguinis qui pro peccato offertur, quia opus crucis et effectus peccatorum nostrorum perfecta remissio est. Et reliquum fundens. Omnem scilicet pœnitentiam evangelicæ prædicationi tribuens cujus intentio est ut se corrigat et salvetur qui pœnitet. Unde in principio Evangelii Dominus inquit providenter: Pœnitentiam agite, appropinquat enim regnum cœlorum. Matth. 3.
Leviticus 4:32Sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato, ovem scilicet immaculatam:
Leviticus 5:8dabitque eos sacerdoti: qui primum offerens pro peccato, retorquebit caput ejus ad pennulas, ita ut collo hæreat, et non penitus abrumpatur. + 5.8 Retorquebit caput GREG., hom. in Ezech. Mors Christi ad conjunctionem sui corporis, etc., usque ad omnes nos sibi verius in ipsam mortem suam conjunxit. GREG. Retorquebit, etc. In sacrificio Dei turtur esse debemus, ut caput nostrum ad pennulas retorqueatur, id est, sensus ad virtutes. Per caput, mentem intelligimus, quia sicut caput corpus, ita mens actiones regit. Sed caput collo inhæret, nec funditus abscinditur, quia mens nostra a carnis delectatione est separanda, non a carnis necessaria cura, nec curam carnis faciamus in desideriis Rom. 13.. Caput ergo turturis partim abscindatur, et partim collo inhæreat. Abrumpatur, etc. Vult nos non servire corpori, sed abrumpi vel retorqueri, ne lex peccati regnet in membris nostris. Quia vero corpus nostrum non debemus odio habere, nec diaboli facturam secundum hæreticos existimare, sed menti supponere, non præcipit separari corpus a collo, utrumque enim unius ejusdemque creatura est.
Leviticus 8:17vitulum cum pelle, et carnibus, et fimo, cremans extra castra, sicut præceperat Dominus.