The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 4 › Leviticus 4:25

Leviticus 4:25

tinget sacerdos digitum in sanguine hostiæ pro peccato, tangens cornua altaris holocausti, et reliquum fundens ad basim ejus. + 4.25 Cornua altaris, etc. Super crucem offeruntur primitiæ sanguinis qui pro peccato offertur, quia opus crucis et effectus peccatorum nostrorum perfecta remissio est. Et reliquum fundens. Omnem scilicet pœnitentiam evangelicæ prædicationi tribuens cujus intentio est ut se corrigat et salvetur qui pœnitet. Unde in principio Evangelii Dominus inquit providenter: Pœnitentiam agite, appropinquat enim regnum cœlorum. Matth. 3.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the priest shall take of the blood of the sin offering with his finger, and put it upon the horns of the altar of burnt offering, and shall pour out his blood at the bottom of the altar of burnt offering.

In Context

24Ponetque manum suam super caput ejus: cumque immolaverit eum loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino, quia pro peccato est, + 4.24 Ponet manum, etc., per semetipsum peccatum manifestans, et offerens confessionem suam. Ipse autem juxta LXX, non occidit, sed alii; quia illi est necessarium aliorum auxilium, ut pœnitentia suscipiatur, nec sacerdos occidere præcipitur, ait enim: Cumque immolaverit, etc., nec addidit, quis immolare debeat, licet enim in sacrificio pœnitentiæ alterius uti adjutoriis: unde Jac.: Orate pro invicem, ut salvemini. Ubi solet mactari, etc. Quia similiter placent Deo digna peccatorum pœnitentia et fortia justorum opera.

26Adipem vero adolebit supra, sicut in victimis pacificorum fieri solet: rogabitque pro eo sacerdos, et pro peccato ejus, et dimittetur ei.

Read all of Leviticus 4

Cross References

Exodus 29:12Sumptumque de sanguine vituli, pones super cornua altaris digito tuo, reliquum autem sanguinem fundes juxta basim ejus.

Leviticus 4:18Ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris, quod est coram Domino in tabernaculo testimonii: reliquum autem sanguinem fundet juxta basim altaris holocaustorum, quod est in ostio tabernaculi testimonii.

Leviticus 4:34Sumetque sacerdos de sanguine ejus digito suo, et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim ejus.

Leviticus 8:10Tulit et unctionis oleum, quo linivit tabernaculum cum omni supellectili sua. + 8.10 Tulit, etc. Ipse est Filius Dei, qui ungit et qui ungitur: ungens verbo divinitatis, secundum quod cum Patre et Spiritu sancto habet omnia communia. A Patre ungitur secundum illud: Unxit te Deus, Deus tuus oleo lætitiæ, etc. Psal. 44.. Unxit eum Spiritus sanctus secundum Isaiam: Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me Isa. 61.. Quæ autem Pater et Spiritus sanctus, hæc eadem facit et Filius. Ungit ergo secundum divinitatem, ungitur secundum humanitatem. Unde et Daniel oblatum illum videt, offerentem non videt, quia semetipsum offert. Unxit ergo Moyses et offert, Christi figuram gerens.

Leviticus 9:9cujus sanguinem obtulerunt ei filii sui: in quo tingens digitum, tetigit cornua altaris, et fudit residuum ad basim ejus.

Leviticus 17:11quia anima carnis in sanguine est: et ego dedi illum vobis, ut super altare in eo expietis pro animabus vestris, et sanguis pro animæ piaculo sit. + 17.11 Anima carnis. AUG., quæst. 57 in Lev. Aliquid vitale est in sanguine, etc., usque ad cui tantum meritum acquirebat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 4:25

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 4:24Leviticus 4Leviticus 4:26 →