Leviticus 5:8
dabitque eos sacerdoti: qui primum offerens pro peccato, retorquebit caput ejus ad pennulas, ita ut collo hæreat, et non penitus abrumpatur. + 5.8 Retorquebit caput GREG., hom. in Ezech. Mors Christi ad conjunctionem sui corporis, etc., usque ad omnes nos sibi verius in ipsam mortem suam conjunxit. GREG. Retorquebit, etc. In sacrificio Dei turtur esse debemus, ut caput nostrum ad pennulas retorqueatur, id est, sensus ad virtutes. Per caput, mentem intelligimus, quia sicut caput corpus, ita mens actiones regit. Sed caput collo inhæret, nec funditus abscinditur, quia mens nostra a carnis delectatione est separanda, non a carnis necessaria cura, nec curam carnis faciamus in desideriis Rom. 13.. Caput ergo turturis partim abscindatur, et partim collo inhæreat. Abrumpatur, etc. Vult nos non servire corpori, sed abrumpi vel retorqueri, ne lex peccati regnet in membris nostris. Quia vero corpus nostrum non debemus odio habere, nec diaboli facturam secundum hæreticos existimare, sed menti supponere, non præcipit separari corpus a collo, utrumque enim unius ejusdemque creatura est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 1:17confringetque ascellas ejus, et non secabit, neque ferro dividet eam, et adolebit super altare, lignis igne supposito. Holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino.
1 Peter 3:18Quia et Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos offerret Deo, mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu. + 3.18 Offerret Deo. ID. Quia etiam tunc si qui ad prædicationem Domini (quam per vitam fidelium prætendebant) credere voluissent, ipsos offerre Deo Patri gaudebat. Si qui autem detrahebant de bonis quasi de malefactoribus, imminente diluvio confundebantur.