Exodus 29:20
Quem cum immolaveris, sumes de sanguine ejus, et pones super extremum auriculæ dextræ Aaron et filiorum ejus, et super pollices manus eorum ac pedis dextri, fundesque sanguinem super altare per circuitum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
19Tolles quoque arietem alterum, super cujus caput Aaron et filii ejus ponent manus.
Cross References
Leviticus 14:7quo asperget illum, qui mundandus est, septies, ut jure purgetur: et dimittet passerem vivum, ut in agrum avolet. + 14.7 Septies ut jure purgetur. Pro septiformi Spiritu, in quo omnis mundatio et remissio; vel ut purgetur anima a septem dæmonibus. Et dimittet passerem. Quia quodammodo tenetur sub contemplatione humani intellectus.
Leviticus 14:16tingetque digitum dextrum in eo, et asperget coram Domino septies. + 14.16 Et asperget, etc. Præsumit enim talis sacerdos apud Deum, quoniam mundare et dimittere peccata potuerit: unde septies aspergit, quia numerus est remissionis et gratiæ.
Leviticus 14:25immolatoque agno, de sanguine ejus ponet super extremum auriculæ dextræ illius qui mundatur, et super pollices manus ejus ac pedis dextri:
Leviticus 16:14Tollet quoque de sanguine vituli, et asperget digito septies contra propitiatorium ad orientem. + 16.14 Contra propitiationem. Quia ad propitiationem nostram et illuminationem Christus passus est, qui propitiatorium dicitur, et oriens. Unde: Ecce vir, oriens, etc. Psal. 15. Et alibi: et visitavit nos oriens, etc. Zachar. 6.. Vel contra propitiatorium, id est, in conspectu Patris, septies, quia remissionem peccatorum et Spiritum sanctum nobis donavit.
Isaiah 50:5Dominus Deus aperuit mihi aurem, ego autem non contradico: retrorsum non abii.
Mark 7:33Et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas ejus: et exspuens, tetigit linguam ejus: + 7.33 Et apprehendens eum, etc. Seorsum a turbulentis cogitationibus et actibus inordinatis serminobusque incompositis educitur qui sanari meretur. Digiti qui in aures mittuntur, verba Spiritus sancti, de quo dicitur: Digitus Dei est hic Exod. 8.. Et: Opera digitorum tuorum sunt cœli Psal. 8.. Tetigit linguam, etc. Spuma de carne Domini, divina sapientia, quæ solvit ignorantiam humani generis, ut dicat: Credo in Deum Patrem omnipotentem, etc. Seorsum. BEDA. Prima salutis via est de turba educi. De turba educit Dominus infirmum, cum mentem peccatis, etc., usque ad exspuens ergo linguam muti ut loqui valeat, tangit, cum ora diu bruta ad verba sapientiæ proferenda contactu suæ pietatis informat.