The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 16 › Leviticus 16:14

Leviticus 16:14

Tollet quoque de sanguine vituli, et asperget digito septies contra propitiatorium ad orientem. + 16.14 Contra propitiationem. Quia ad propitiationem nostram et illuminationem Christus passus est, qui propitiatorium dicitur, et oriens. Unde: Ecce vir, oriens, etc. Psal. 15. Et alibi: et visitavit nos oriens, etc. Zachar. 6.. Vel contra propitiatorium, id est, in conspectu Patris, septies, quia remissionem peccatorum et Spiritum sanctum nobis donavit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he shall take of the blood of the bullock, and sprinkle it with his finger upon the mercy seat eastward; and before the mercy seat shall he sprinkle of the blood with his finger seven times.

In Context

13ut, positis super ignem aromatibus, nebula eorum et vapor operiat oraculum quod est supra testimonium, et non moriatur. + 16.13 Ut positis, etc. Aaron pro dignitate sacerdotii, Christum et alios sacerdotes significat. Christus super ignem, id est doctrinam, ponit aromata, id est, orationem; et vapor nebulæ, id est, virtus orationis, operit oraculum, id est carnem, ex qua nobis propitiatio peccatorum in Christo, qui est et testimonium. Ponit autem et quisque sacerdos de Christo loquens, in igne doctrinæ spiritualis, aromata orationis, cujus virtus operit oraculum, quod est super testimonium, nec permittit eum quærere de passione Christi, quæ sunt supra virtutem quærentis, et non morietur immoderatis, scilicet quæstionibus. Et non morietur. Caro ejus non vidit corruptionem, quia vapore aromatum operiebatur virtute, scilicet orationis, de qua dicitur. Non dabis sanctum tuum videre corruptionem Psal. 15..

15Cumque mactaverit hircum pro peccato populi, inferet sanguinem ejus intra velum, sicut præceptum est de sanguine vituli, ut aspergat e regione oraculi, + 16.15 Cumque mactaverint, etc. Quia de communi massa hominum factus est Christus, recte hircus vocatur, quia hoc animal pilis asperum et hirsutum, et pro peccato genus humanum. Unde convenienter ait: Cumque mactaverit hircum pro peccato populi Ose. 1., id est humani generis: quod quondam non populus, nunc autem populus, ex quo ejus primitias assumpsit Christus. Ut ergo monstraret de Judæis principaliter, sed et omnis naturæ, quæ in peccato est, primitias Christum portare, vitulum simul et hircum assumpsit, et quia unum sacrificium, et unus effectus, necessario communia in hirco aguntur et vitulo. Cernis enim quia hircus occiditur ante Deum, id est Patrem: et sanguis infertur in interiora velaminis, id est, ad eumdem Patrem. Et expiatur sanctuarium, massa, scilicet, humani generis, quæ ab initio sancta fuit, et tabernaculum Spiritus sancti.

Read all of Leviticus 16

Cross References

Leviticus 4:6Cumque intinxerit digitum in sanguine, asperget eo septies coram Domino contra velum sanctuarii. + 4.6 Septies: pro dimissione, scilicet peccatorum et sub ministratione spiritalium donorum. Sanguis autem passionem significat, secundum illud: Mundus ego sum a sanguine justi hujus. Et alibi: Sanguis ejus super nos, etc. De hac aspersione Petrus ait: In obedientiam et aspersionem sanguinis Christi, etc. Velum, humanitatem Christi. Nam sicut velum erat inter sancta sanctorum et exterius tabernaculum, ita caro Christi est inter nos, qui exterius tabernaculum sumus, et divinitatem, quæ per sancta sanctorum significatur. Contra velum ergo testimonii sacerdos sanguinem vituli aspersit, quia Christus carnem suam sanguinem passionis cruentavit. Contra velum, etc. Multis nominibus carnem Domini appellat, quia operatio ejus multa. Unde ipse Dominus seipsum, modo sacrificium Luc. 21., modo pastorem, rursus vitem, deinde panem vitæ et granum tritici, translatis vocabulis nominavit. Joan. 10, 15, 6, 12. Sic et Moyses carnem ejus velum appellavit. Unde Paulus: Initiavit nobis viam per velamen, id est carnem suam Heb. 10.. Velum quoque sanctuarii exhinc appellatur, quia in eo sancti sanctorum caro figuratur.

Leviticus 8:11Cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus, unxit illud, et omnia vasa ejus, labrumque cum basi sua sanctificavit oleo. + 8.11 Sanctificant. ORIG. Significat supernam creaturam sanctificatione nostra ditatam: id est, per carnem Dominicam ex nobis sumptam. Unde: ut notum fieret principibus et potestatibus per ecclesiam, etc.

Hebrews 9:7in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine, quem offert pro sua et populi ignorantia: + 9.7 In anno. Quod singulis annis intrabatur, significabatur non venisse adhuc perfectionem. Pro sua et populi ignorantia. Christus pro populo suo obtulit, pro se vero non, nisi in membris suis. Unde ipse ait: Verba delictorum meorum Psal. 21.. Delicta enim nostra sua dicit, quia ea suscepit, non ad habendum, sed ad delendum.

Hebrews 9:25neque ut sæpe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno: + 9.25 Neque ut sæpe, etc. Probavit, quod Christus per hostiam suam cœlestia mundavit; modo probat quod melioribus hostiis, id est, quod ejus hostia fuit dignior et efficacior omnibus aliis: quia illæ sæpe iteratæ sine consummatione, hæc semel oblata ad patriam reducit.

Hebrews 10:10In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Jesu Christi semel. + 10.10 Sanctificati, etc. Facta peccatorum purgatione, reconciliati sumus Deo.

Hebrews 12:24et testamenti novi mediatorem Jesum, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 16:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 16:13Leviticus 16Leviticus 16:15 →