Leviticus 1:13
intestina vero et pedes lavabunt aqua. Et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino. + 1.13 Omnia adolebit. Hæc omnia super altare offerentem ponere jubet ut omnem nostrum hominem, spiritualibus scripturis quæ de intelligibili altari Dominici corporis dictæ sunt, coaptemus, et ad imitationem ejus vivere studeamus. Et odorem. Quando sacrificium nostrum holocaustum fit, et offerimus omnia super intelligibile altare, tanquam imitatores Christi conversationem vitæ nostræ conformantes ei, tunc offertur Domino odor suavissimus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 1:9intestinis et pedibus lotis aqua: adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem Domino.
Leviticus 3:5Adolebuntque ea super altare in holocaustum, lignis igne supposito, in oblationem suavissimi odoris Domino.
Leviticus 8:21lotis prius intestinis et pedibus: totumque simul arietem incendit super altare, eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino, sicut præceperat ei.
Numbers 28:8Alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam juxta omnem ritum sacrificii matutini, et libamentorum ejus, oblationem suavissimi odoris Domino.
Ezekiel 40:38Et per singula gazophylacia ostium in frontibus portarum: ibi lavabant holocaustum.