Exodus 29:36
et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum. Mundabisque altare cum immolaveris expiationis hostiam, et unges illud in sanctificationem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
35Omnia, quæ præcepi tibi, facies super Aaron et filiis ejus. Septem diebus consecrabis manus eorum:
Cross References
Exodus 29:10applicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii. Imponentque Aaron et filii ejus manus super caput illius, + 29.10 Applicabis, etc. AUG., quæst. 126. Alia littera, etc., usque ad super vitulum immolandum.
Exodus 30:28et holocausti, et universam supellectilem quæ ad cultum eorum pertinet.
Leviticus 8:10Tulit et unctionis oleum, quo linivit tabernaculum cum omni supellectili sua. + 8.10 Tulit, etc. Ipse est Filius Dei, qui ungit et qui ungitur: ungens verbo divinitatis, secundum quod cum Patre et Spiritu sancto habet omnia communia. A Patre ungitur secundum illud: Unxit te Deus, Deus tuus oleo lætitiæ, etc. Psal. 44.. Unxit eum Spiritus sanctus secundum Isaiam: Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me Isa. 61.. Quæ autem Pater et Spiritus sanctus, hæc eadem facit et Filius. Ungit ergo secundum divinitatem, ungitur secundum humanitatem. Unde et Daniel oblatum illum videt, offerentem non videt, quia semetipsum offert. Unxit ergo Moyses et offert, Christi figuram gerens.
Leviticus 16:27Vitulum autem, et hircum, qui pro peccato fuerant immolati, et quorum sanguis illatus est in sanctuarium, ut expiatio compleretur, asportabunt foras castra, et comburent igni tam pelles quam carnes eorum, ac fimum:
Ezekiel 43:20Et assumens de sanguine ejus, pones super quatuor cornua ejus, et super quatuor angulos crepidinis, et super coronam in circuitu: et mundabis illud et expiabis.
Ezekiel 43:27Expletis autem diebus, in die octava et ultra, facient sacerdotes super altare holocausta vestra, et quæ pro pace offerunt: et placatus ero vobis, ait Dominus Deus.