The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 8 › Leviticus 8:10

Leviticus 8:10

Tulit et unctionis oleum, quo linivit tabernaculum cum omni supellectili sua. + 8.10 Tulit, etc. Ipse est Filius Dei, qui ungit et qui ungitur: ungens verbo divinitatis, secundum quod cum Patre et Spiritu sancto habet omnia communia. A Patre ungitur secundum illud: Unxit te Deus, Deus tuus oleo lætitiæ, etc. Psal. 44.. Unxit eum Spiritus sanctus secundum Isaiam: Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me Isa. 61.. Quæ autem Pater et Spiritus sanctus, hæc eadem facit et Filius. Ungit ergo secundum divinitatem, ungitur secundum humanitatem. Unde et Daniel oblatum illum videt, offerentem non videt, quia semetipsum offert. Unxit ergo Moyses et offert, Christi figuram gerens.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Moses took the anointing oil, and anointed the tabernacle and all that was therein, and sanctified them.

In Context

9Cidari quoque texit caput: et super eam, contra frontem, posuit laminam auream consecratam in sanctificatione, sicut præceperat ei Dominus.

11Cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus, unxit illud, et omnia vasa ejus, labrumque cum basi sua sanctificavit oleo. + 8.11 Sanctificant. ORIG. Significat supernam creaturam sanctificatione nostra ditatam: id est, per carnem Dominicam ex nobis sumptam. Unde: ut notum fieret principibus et potestatibus per ecclesiam, etc.

Read all of Leviticus 8

Cross References

Exodus 30:29Sanctificabisque omnia, et erunt Sancta sanctorum; qui tetigerit ea, sanctificabitur. + 30.29 Et erunt, etc. AUG., quæst 135 in Exod. Cum scilicet uncta fuerint. Quid ergo distabit jam inter illa interiora quæ velo teguntur? Qui tetigerit. Similiter de altari sacrificiorum superius dictum est, quod sic intelligendum est, ut liceat populo tangere tabernaculum, quando offerebant hostias, vel quælibet dona, et tangendo sanctificabantur, propter illud oleum quo cuncta peruncta sunt: non sicut sacerdotes, qui etiam, ut æterno sacerdotio fungerentur, ungebantur ex illo.

Leviticus 7:35Hæc est unctio Aaron et filiorum ejus in cæremoniis Domini die qua obtulit eos Moyses, ut sacerdotio fungerentur, + 7.35 Hæc est unctio. ISICH. Videntur ergo hæc ad unctionem sacerdotum pertinere, etc., usque ad quid autem per prædictam unctionem intellexerit in sequentibus ostendit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 8:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 8:9Leviticus 8Leviticus 8:11 →