Exodus 3:14
Dixit Deus ad Moysen: Ego sum qui sum. Ait: Sic dices filiis Israël: Qui est, misit me ad vos. + 3.14 Qui est, misit me ad vos, etc. Mittitur Moses ad Pharaonem puniendum et tandem occidendum: missa est lex ad diabolum destruendum. Hieronymus, scribens ad Marcellam de decem nominibus Dei, sexto loco ponit nomen ehieh , quod in Exodo legitur: Qui est, misit me ad vos. Deus enim solus, qui exordium non habet, veræ essentiæ nomen tenet: quod per angelum dictum est Mosi nomen ejus quærenti, quia in ejus comparatione qui vere est, quia incommutabilis est, quasi non sunt quæ mutabilia sunt; quod enim dicitur, fuit, non est: et quod dicitur, erit, nondum est. Deus autem tantum est, qui non novit fuisse, vel futurum esse. Solus autem Pater cum Filio et Spiritu sancto vere est. Cujus essentiæ comparatum nostrum esse, non est; unde et dicimus: Vivit Deus, quia essentia divina vita vivit, quam mors non habet.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 6:3qui apparui Abraham, Isaac et Jacob in Deo omnipotente: et nomen meum Adonai non indicavi eis. + 6.3 Et nomen meum Adonai non indicavi eis. Sicut tibi. Per successiones enim ætatum crevit divinæ cognitionis augmentum. Apparuit Dominus Abrahæ; locutus est facie ad faciem cum Mose; David vero ait psalm. CXVIII: Super senes intellexi, etc. Apostoli Dei Filium præsentem cernebant, et quidquid volebant, interrogabant, quibus etiam dicitur Lucæ 2: Multi reges et prophetæ, etc.
Job 11:7Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies? + 11.7 Forsitan vestigia Dei comprehendes. Ibid. Benignitas visitationis, etc., usque ad quia ejus essentia a nullo plene videbitur.
Psalms 90:2Dicet Domino: Susceptor meus es tu, et refugium meum; Deus meus, sperabo in eum. + 90.2 Deus meus. CASS. Ne putes post susceptionem et refugium jam nihil esse petendum, addit: Sperabo in eum, ne aliquando de se præsumat, hoc si fecisset Adam, bene staret. 1
Isaiah 44:6[Hæc dicit Dominus, rex Israël, et redemptor ejus, Dominus exercituum: Ego primus, et ego novissimus, et absque me non est deus. + 44.6 Ego primus et ego novissimus. Post vocationem gentium quæ, abjectis idolis, crediderunt, agit contra eos qui converti noluerunt. Absque me non est Deus. Non dicit se solum esse, sed præter virtutem et sapientiam suam nullum externum Deum esse, deorum multorum opinionem et simulacra condemnans.
Matthew 28:20docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi. + 28.20 Et ecce ego vobiscum sum. Quæ autem merces piæ conversationis, quodve pignus futuræ beatitudinis etiam in præsenti sit fidelibus, subdit: Ecce ego vobiscum sum, etc. Quod apostolis per successiones universali Ecclesiæ promittit. Nota quod usque in finem sæculi non sunt desituri qui divina mansione sunt digni. AUG. Prima sabbati diluculo, etc., usque ad dicente eis angelo: Sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in cœlum Act. 1..
John 8:58Dixit eis Jesus: Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum.