Exodus 3:21
Daboque gratiam populo huic coram Ægyptiis: et cum egrediemini, non exibitis vacui: + 3.21 Non exibitis, etc. AUG., ibid. Quod mandavit Dominus Hebræis ut acciperent ab Ægyptiis vasa argentea et aurea, et vestem, atque addidit, et prædabimini eos, mandati hujus non potest esse injustum judicium. Mandatum enim Dei est, de quo non judicandum, sed obtemperandum fuit. Ipse enim novit quam juste mandaverit, ad servum pertinet obedienter facere quod mandavit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 39:21Fuit autem Dominus cum Joseph, et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris.
Exodus 11:3Dabit autem Dominus gratiam populo suo coram Ægyptiis. Fuitque Moyses vir magnus valde in terra Ægypti coram servis Pharaonis et omni populo. + 11.3 Dabit autem Dominus gratiam populo suo coram Ægyptiis, etc. Qui scilicet habitabant cum Hebræis in terra Gessen, et pro ipsis novem plagis læsi non erant, ideoque eos diligebant: decima plaga afflicti sunt, cum discessissent Hebræi ab eis.
Exodus 12:36Dominus autem dedit gratiam populo coram Ægyptiis ut commodarent eis: et spoliaverunt Ægyptios.
Nehemiah 1:11Obsecro, Domine, sit auris tua attendens ad orationem servi tui, et ad orationem servorum tuorum, qui volunt timere nomen tuum: et dirige servum tuum hodie, et da ei misericordiam ante virum hunc. Ego enim eram pincerna regis.
Acts 7:10et eripuit eum ex omnibus tribulationibus ejus, et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu pharaonis regis Ægypti: et constituit eum præpositum super Ægyptum, et super omnem domum suam.