Exodus 30:29
Sanctificabisque omnia, et erunt Sancta sanctorum; qui tetigerit ea, sanctificabitur. + 30.29 Et erunt, etc. AUG., quæst 135 in Exod. Cum scilicet uncta fuerint. Quid ergo distabit jam inter illa interiora quæ velo teguntur? Qui tetigerit. Similiter de altari sacrificiorum superius dictum est, quod sic intelligendum est, ut liceat populo tangere tabernaculum, quando offerebant hostias, vel quælibet dona, et tangendo sanctificabantur, propter illud oleum quo cuncta peruncta sunt: non sicut sacerdotes, qui etiam, ut æterno sacerdotio fungerentur, ungebantur ex illo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And thou shalt sanctify them, that they may be most holy: whatsoever toucheth them shall be holy.
In Context
28et holocausti, et universam supellectilem quæ ad cultum eorum pertinet.
30Aaron et filios ejus unges, sanctificabisque eos, ut sacerdotio fungantur mihi.
Cross References
Exodus 29:37Septem diebus expiabis altare, et sanctificabis, et erit Sanctum sanctorum: omnis, qui tetigerit illud, sanctificabitur.
Leviticus 6:18Mares tantum stirpis Aaron comedent illud. Legitimum ac sempiternum erit in generationibus vestris de sacrificiis Domini: omnis qui tetigerit illa, sanctificabitur. + 6.18 Mares tantum. Non omnium est de Deo disputare, sed eorum qui nihil femineum, nihil fluxum in cogitationibus vel operibus habent. Legitimum ac sempiternum est. De Deo enim disputare præsumere non debemus, dum per sæculares phantasias a masculorum dignitate declinamus. Omnis qui tetigerit. ISICH. Hoc ad litteram stare non potest: nunquid enim si tetigerit homicida aut profanus sanctificabitur? nullus enim excipitur. Sed Christus, in cujus typo hæc præcesserunt, immolatur: hujus carnem qui tetigerit, id est, qui fideli corde totam spem salutis in passione ejus et resurrectione posuerit, continuo sanctificabitur. ID. Omnis qui, etc. Omnis commemoratio Dei sanctificationem præstat. Unde: Sanctificatur autem per verbum Dei et orationem. Sed cum dicit, tangentem sanctificari, plane ostendit quia disputando de Deo, id est, theologizando, sufficit nobis tantum tangere: qui enim vult calefieri, si manum in ignem miserit, pro calefactione adustionem sustinebit. Hæc est oblatio. AUG., quæst. 14 in Levit. Alia sunt sacrificia quæ commemoravit in Exod., quibus per septem dies sanctificantur sacerdotes, ut fungantur sacerdotio. Aliud est quod commemorat, quod offerat summus sacerdos, quando constituitur, id est quando ungitur: unde addit: In die qua unxerit eum, non eos, cum etiam secundos sacerdotes ungi præcipiat; hoc sacrificium est sempiternum per successionem, scilicet sacerdotum. Vel quia quod signat est sempiternum. Hæc est, etc. Aaron mons fortitudinis, id est, Christus; filii ejus omnes fideles; dies unctionis, tempus incarnationis, quo unctus est oleo lætitiæ præ participibus suis. Ephi. Christi humanitatem. Ephi quidem tres modios capiens significat Trinitatem, si tamen ephi Domini caro est, ut demonstretur divinitatis eminentia, et Dominicæ carnis cum ea inseparabilitas, nihilominus sacrificium perpetuum est. Una enim oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos: unde et salvare in perpetuum potest. In sacrificio. ORIG. Lex Moysi sacrificium est sacerdotis, etc., usque ad in quo nihil sit remissum, nihil luxuriosum Matth. 16.. Mane. Mane cœpit passio Domini ex quo in atrio Caiphæ alapis cæsus est, et usque ad vesperum protelata est, tenebris enim eam interpolantibus, a sexta hora usque ad horam nonam in mane et vespere dividitur.
Numbers 7:1Factum est autem in die qua complevit Moyses tabernaculum, et erexit illud, unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis, altare similiter et omnia vasa ejus: + 7.1 Factum est autem, etc., tabernaculum. RAB. in Num., tom. 2. Ecclesiam vel perfectos, in quibus aromata virtutum et orationum adolentur, vel humanitatem Christi: in qua hostiam nostræ redemptionis Patri exhibuit. Ipse enim sacerdos, ipse hostia, et altare; quia in potestate mortem tenens propria voluntate suscepit. Unde: Nemo tollit animam meam a me, sed ego pono eam, et iterum sumo eam Joan. 10..
Matthew 23:19Cæci: quid enim majus est, donum, an altare, quod sanctificat donum?