The Bible Software
bible.softwareNumbersNumbers 7 › Numbers 7:1

Numbers 7:1

Factum est autem in die qua complevit Moyses tabernaculum, et erexit illud, unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis, altare similiter et omnia vasa ejus: + 7.1 Factum est autem, etc., tabernaculum. RAB. in Num., tom. 2. Ecclesiam vel perfectos, in quibus aromata virtutum et orationum adolentur, vel humanitatem Christi: in qua hostiam nostræ redemptionis Patri exhibuit. Ipse enim sacerdos, ipse hostia, et altare; quia in potestate mortem tenens propria voluntate suscepit. Unde: Nemo tollit animam meam a me, sed ego pono eam, et iterum sumo eam Joan. 10..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And it came to pass on the day that Moses had fully set up the tabernacle, and had anointed it, and sanctified it, and all the instruments thereof, both the altar and all the vessels thereof, and had anointed them, and sanctified them;

In Context

2obtulerunt principes Israël et capita familiarum, qui erant per singulas tribus, præfectique eorum, qui numerati fuerant, + 7.2 Principes Isræl et capita, etc. RAB. in Num. Patriarchæ, prophetæ et apostoli, etc., usque ad fiet illis a Patre meo.

Read all of Numbers 7

Cross References

Genesis 2:3Et benedixit diei septimo, et sanctificavit illum, quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret.

Exodus 29:36et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum. Mundabisque altare cum immolaveris expiationis hostiam, et unges illud in sanctificationem.

Exodus 30:29Sanctificabisque omnia, et erunt Sancta sanctorum; qui tetigerit ea, sanctificabitur. + 30.29 Et erunt, etc. AUG., quæst 135 in Exod. Cum scilicet uncta fuerint. Quid ergo distabit jam inter illa interiora quæ velo teguntur? Qui tetigerit. Similiter de altari sacrificiorum superius dictum est, quod sic intelligendum est, ut liceat populo tangere tabernaculum, quando offerebant hostias, vel quælibet dona, et tangendo sanctificabantur, propter illud oleum quo cuncta peruncta sunt: non sicut sacerdotes, qui etiam, ut æterno sacerdotio fungerentur, ungebantur ex illo.

Exodus 40:11labrum cum basi sua: omnia unctionis oleo consecrabis, ut sint Sancta sanctorum.

Leviticus 8:10Tulit et unctionis oleum, quo linivit tabernaculum cum omni supellectili sua. + 8.10 Tulit, etc. Ipse est Filius Dei, qui ungit et qui ungitur: ungens verbo divinitatis, secundum quod cum Patre et Spiritu sancto habet omnia communia. A Patre ungitur secundum illud: Unxit te Deus, Deus tuus oleo lætitiæ, etc. Psal. 44.. Unxit eum Spiritus sanctus secundum Isaiam: Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me Isa. 61.. Quæ autem Pater et Spiritus sanctus, hæc eadem facit et Filius. Ungit ergo secundum divinitatem, ungitur secundum humanitatem. Unde et Daniel oblatum illum videt, offerentem non videt, quia semetipsum offert. Unxit ergo Moyses et offert, Christi figuram gerens.

Numbers 7:84Hæc in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israël, in die qua consecratum est: acetabula argentea duodecim: phialæ argenteæ duodecim: mortariola aurea duodecim:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Numbers 7:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Numbers 7Numbers 7:2 →