Leviticus 6:18
Mares tantum stirpis Aaron comedent illud. Legitimum ac sempiternum erit in generationibus vestris de sacrificiis Domini: omnis qui tetigerit illa, sanctificabitur. + 6.18 Mares tantum. Non omnium est de Deo disputare, sed eorum qui nihil femineum, nihil fluxum in cogitationibus vel operibus habent. Legitimum ac sempiternum est. De Deo enim disputare præsumere non debemus, dum per sæculares phantasias a masculorum dignitate declinamus. Omnis qui tetigerit. ISICH. Hoc ad litteram stare non potest: nunquid enim si tetigerit homicida aut profanus sanctificabitur? nullus enim excipitur. Sed Christus, in cujus typo hæc præcesserunt, immolatur: hujus carnem qui tetigerit, id est, qui fideli corde totam spem salutis in passione ejus et resurrectione posuerit, continuo sanctificabitur. ID. Omnis qui, etc. Omnis commemoratio Dei sanctificationem præstat. Unde: Sanctificatur autem per verbum Dei et orationem. Sed cum dicit, tangentem sanctificari, plane ostendit quia disputando de Deo, id est, theologizando, sufficit nobis tantum tangere: qui enim vult calefieri, si manum in ignem miserit, pro calefactione adustionem sustinebit. Hæc est oblatio. AUG., quæst. 14 in Levit. Alia sunt sacrificia quæ commemoravit in Exod., quibus per septem dies sanctificantur sacerdotes, ut fungantur sacerdotio. Aliud est quod commemorat, quod offerat summus sacerdos, quando constituitur, id est quando ungitur: unde addit: In die qua unxerit eum, non eos, cum etiam secundos sacerdotes ungi præcipiat; hoc sacrificium est sempiternum per successionem, scilicet sacerdotum. Vel quia quod signat est sempiternum. Hæc est, etc. Aaron mons fortitudinis, id est, Christus; filii ejus omnes fideles; dies unctionis, tempus incarnationis, quo unctus est oleo lætitiæ præ participibus suis. Ephi. Christi humanitatem. Ephi quidem tres modios capiens significat Trinitatem, si tamen ephi Domini caro est, ut demonstretur divinitatis eminentia, et Dominicæ carnis cum ea inseparabilitas, nihilominus sacrificium perpetuum est. Una enim oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos: unde et salvare in perpetuum potest. In sacrificio. ORIG. Lex Moysi sacrificium est sacerdotis, etc., usque ad in quo nihil sit remissum, nihil luxuriosum Matth. 16.. Mane. Mane cœpit passio Domini ex quo in atrio Caiphæ alapis cæsus est, et usque ad vesperum protelata est, tenebris enim eam interpolantibus, a sexta hora usque ad horam nonam in mane et vespere dividitur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
19Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
Cross References
Exodus 29:37Septem diebus expiabis altare, et sanctificabis, et erit Sanctum sanctorum: omnis, qui tetigerit illud, sanctificabitur.
Leviticus 4:3si sacerdos, qui unctus est, peccaverit, delinquere faciens populum, offeret pro peccato suo vitulum immaculatum Domino: + 4.3 Si sacerdos, etc. ORIG. Observandum est quod in peccato pontificis legislator non addit quod ignorans aut nolens peccaverit: neque enim ignorantia in eum cadere potest, qui ut doceret cæteros provectus est. ID. Si sacerdos, etc. Terror simul et misericordia, etc., usque ad qui conscientia infirmitatis mordetur. Id. Si sacerdos, etc. Pontifex, sensus pietatis et religionis, etc., usque ad Christi morte reparatur. Vitulum immaculatum Domino, etc. ID. Secundo invenimus offerri a pontifice vitulum in holocaustum, etc. usque ad in quo passus est Christus.
Leviticus 4:33ponet manum super caput ejus, et immolabit eam in loco ubi solent cædi holocaustorum hostiæ.
Leviticus 6:27Quidquid tetigerit carnes ejus, sanctificabitur. Si de sanguine illius vestis fuerit aspersa, lavabitur in loco sancto. + 6.27 Quidquid tetigerit. Quamvis oblatio sit alterius, id est pœnitentis, sanctificabitur etsi non pœniteat. Similiter si parvulus baptizatus fuerit, qui per se nondum peccavit, mundatur ab originali Si de sanguine, id est, si substantia carnis peccatis fuerit maculata. Unde: Vestimentum mistum sanguine erit in combustione, et cibus ignis Isa. 9. infernalis, scilicet lavabitur in loco sancto, id est spem habebit in baptismo, qui non solum præterita abluit, sed instruit ut de futuris pœnitere possit.
Leviticus 21:21Omnis qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis, non accedet offerre hostias Domino, nec panes Deo suo: + 21.21 Omnis qui habuerit maculam Quisquis cuilibet horum vitiorum subjicitur, panes Domino offerre prohibetur, ne aliena delicta diluere non valeat, quem adhuc propria delicta devastant. AUG., quæst. 35 in Lev. Ablata est omnis dubitatio, etc., usque ad a quo incensum necesse erat imponi. Oportet sacerdotem esse animo et conversatione immaculatum, quem sicut Moses duodecim maculis juxta LXX mundum esse præcepit: sic Paulus duodecim conservare eum monuit dicens: Non superbum, non iracundum, non vinolentum, etc. I Tim. 2. Est enim Dei dispensator, qui subjectis debet virtutibus præcellere. Hoc quoque in Ecclesia fit si quis maculatus fuerit, et pœnitendo cessaverit, sanctis communicare non prohibetur: ministrare autem, vel ad velum accedere et ad altare non licet. Velum enim et altare corpus Christi est, unde Paulus: Habemus altare de quo comedere non habent potestatem qui tabernaculo deserviunt Hebr. 13.. Et alibi: Habentes fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi, quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen, id est carnem ejus Hebr. 10.. Et contaminare non debet, etc. Inordinate agendo populum scandalizent, putantes superfluum esse Dei ministerium, et justitiam et judicium.
Numbers 18:10In sanctuario comedes illud: mares tantum edent ex eo, quia consecratum est tibi.