The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 30 › Exodus 30:34

Exodus 30:34

Dixitque Dominus ad Moysen: Sume tibi aromata, stacten et onycha, galbanum boni odoris, et thus lucidissimum; æqualis ponderis erunt omnia: + 30.34 Onychen. Onyche ostreola fertur esse parvula suave redolens, magnitudine humani unguis: unde et onyche Græce dicitur, quia, onyx, Græce dicitur unguis. Galbanum. Galbanum succus ferulæ esse dicitur, et nascitur in Syria optimum: cartilaginosum est, et minus lignosum, cujus odore fugantur serpentes. Et thus. Thus Græce, libanum Latine dicitur, a Libano monte Arabiæ: alius enim Libanus est Phœnicis, in quo sunt cedri. Thus optimum, scilicet quod masculinum dicitur, quia in modum humani testis rotundum, cujus arbor nascitur in Arabia ad æris qualitatem perplexo et in torto vimine. Mystice autem hæ quatuor species significant sanctarum virtutum species.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the LORD said unto Moses, Take unto thee sweet spices, stacte, and onycha, and galbanum; these sweet spices with pure frankincense: of each shall there be a like weight:

In Context

33Homo quicumque tale composuerit, et dederit ex eo alieno, exterminabitur de populo suo.

35faciesque thymiama compositum opere unguentarii, mistum diligenter, et purum, et sanctificatione dignissimum. + 30.35 Faciesque thymiama, etc. GREG., lib. I Moral., cap. 39, tom. 1. Thymiama ex aromatibus compositum facimus, etc., usque ad odorem de se subtilius non aspergit. ISID. Incensum, quod ex quatuor odoratissimis generibus in maximam subtilitatem comminutis, id est, stacte, onycha, galbano, et thure componitur; orationes fidelium significat, quamvis quatuor elementa hæc quatuor videant significare: ut thus, quod lucidum est, æri comparetur, stactes aquis, galbanus et onyx terræ et igni, ut per hæc omnium quæ in cœlo et infra cœlum, et in terra, et in aquis, sunt placitum Deo incensum sit Opere, etc. AUG., quæst. 136. Non debemus putare unguentum fieri, sed thymiama vel incensum, quod apponitur illi altari incensi ubi non licebat sacrificari, et erat intra sancta sanctorum.

Read all of Exodus 30

Cross References

Exodus 25:6oleum ad luminaria concinnanda: aromata in unguentum, et thymiamata boni odoris:

Exodus 30:23dicens: Sume tibi aromata, primæ myrrhæ et electæ quingentos siclos, et cinnamomi medium, id est, ducentos quinquaginta siclos, calami similiter ducentos quinquaginta, + 30.23 Sume tibi STRAB. Græce, Latine dicitur myrrha, qui est arbor in Arabia quinque cubitorum, cujus virgulta Arabes exurunt, ut melius pullulent et fructificent. Ex quorum nidore incurabiles morbos contraherent, nisi fumo storacis occurrerent. Hujus arboris gummi proprie stacte vocatur, abusive etiam myrrha. Calami. Cinnamomi est virgultum, et in India vel Æthiopia nascitur duorum tantum cubitorum. Dicitur autem cinnamomum, quia in modum cannæ subtiles et replicatos habet calamos, cinerei vel nigri coloris; qui fracti visibile spiramentum reddunt, et subtile quidem charum; grossum vero, vile et despectum. Calamus aromatica species juxta Libanum. Myrrhæ, cinnamomi, calami, cassiæ. Hæ quatuor species significant quatuor principales virtutes, quibus oleo unctionis, id est gratia misericordiæ, Dei Ecclesia dedicanda est et sanctificanda.

Leviticus 2:1Anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino, simila erit ejus oblatio; fundetque super eam oleum, et ponet thus,

Leviticus 5:11Quod si non quiverit manus ejus duos offerre turtures, aut duos pullos columbarum, offeret pro peccato suo similæ partem ephi decimam: non mittet in eam oleum, nec thuris aliquid imponet, quia pro peccato est. + 5.11 Ephi. ISICH. Mensura est trium mensurarum, etc., usque ad non perire eos qui sub manu ejus fuerint. Non mittet in eum, etc. Quasi: non est hæc perfecta pœnitentia, ideo oleum non habet, id est, spiritualem lætitiam hilaritatis, nec thus, quia nec confidendum est ei in orationibus: sed tradat, qui offert oblationem, sacerdoti, id est, spem salutis committat divinæ pietati. Qui pro peccato. Quia nescit utrum boni odoris sit oratio ejus qui frequenter prævaricatur. Unde: Quis scit si convertatur et ignoscat Deus, et relinquat post se benedictionem Joan. 3.? Non sinit ergo desperare nec tamen præsumere, ne iterum negligentes sint.

Leviticus 24:7et pones super eos thus lucidissimum, ut sit panis in monimentum oblationis Domini.

1 Chronicles 9:29De ipsis et qui credita habebant utensilia sanctuarii, præerant similæ, et vino, et oleo, et thuri, et aromatibus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 30:34

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 30:33Exodus 30Exodus 30:35 →