Exodus 35:25
Sed et mulieres doctæ, quæ neverant, dederunt hyacinthum, purpuram, et vermiculum, ac byssum,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
24argenti, ærisque metalla, obtulerunt Domino, lignaque setim in varios usus.
26et pilos caprarum, sponte propria cuncta tribuentes.
Cross References
Exodus 31:6Dedique ei socium Ooliab filium Achisamech de tribu Dan. Et in corde omnis eruditi posui sapientiam: ut faciant cuncta quæ præcepi tibi, + 31.6 Oliab, qui interpretatur protectio mea, tanquam nomine dicat, Dominus protector vitæ meæ; a quo trepidabo Psal. 26.? Bene autem tabernaculum construunt, qui tam constanter in Domino confidunt. STRAB. Notandum quod in constructione tabernaculi mysterium Trinitatis ostenditur, sicut in baptismo et in transfiguratione. In baptismo enim in voce sonuit Pater: et Filius baptizatus est; in specie columbæ Spiritus apparuit. Ooliab quoque, qui interpretatur protectio mea pater, Patris personam: Beseleel quoque, qui in umbra Dei significat, personam Spiritus sancti: de quo dicitur. Et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Virtus enim Altissimi Spiritus sanctus intelligitur. Unde Dominus dicit: Ego novi virtutem de me exisse Luc. 8.. Jussio autem, id est verbum, quo tabernaculum fieri jussum est, Filius est, per quem Pater in virtute Spiritus sancti omnia operatur.
2 Kings 23:7Destruxit quoque ædiculas effeminatorum quæ erant in domo Domini, pro quibus mulieres texebant quasi domunculas luci.
Proverbs 31:19Manum suam misit ad fortia, et digiti ejus apprehenderunt fusum. + 31.19 Manum suam misit. Fortia dicit, perfecta in charitate opera, etc., usque ad de cujus fortitudine dicitur: Regnum cœlorum vim patitur, et violenti rapiunt illud Matth. 11.. Et digiti ejus, inquit, apprehenderunt fusum. Colus in sinistra, fusus in dextera, etc., usque ad quid autem mulier fortis, scilicet sancta Ecclesia vel anima perfecta per fusum operata sit; subjungit:
Acts 9:39Exsurgens autem Petrus, venit cum illis. Et cum advenisset, duxerunt illum in cœnaculum: et circumsteterunt illum omnes viduæ flentes, et ostendentes ei tunicas et vestes quas faciebat illis Dorcas. + 9.39 In cœnaculo. RAB. In loco superiori ponitur, vel propter altitudinem meriti, vel propter sublimitatem miraculi, quod faciendum erat de ea.
Romans 16:6Salutate Mariam, quæ multum laboravit in vobis.
Galatians 3:28Non est Judæus, neque Græcus: non est servus, neque liber: non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu.