Exodus 32:10
dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos, faciamque te in gentem magnam. + 32.10 Dimitte me, etc. GREG., lib. IX Moral., cap. 11. Quid est servo dicere, etc., usque ad iram Dei non valuit pro seipso temperare. ID., lib. XX Moral., cap. 6. Ædificare lectorem juxta historiam potest, etc., usque ad nec misericordia disciplinæ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
9Rursumque ait Dominus ad Moysen: Cerno quod populus iste duræ cervicis sit:
Cross References
Genesis 18:32Obsecro, inquit, ne irascaris, Domine, si loquar adhuc semel: quid si inventi fuerint ibi decem? Et dixit: Non delebo propter decem.
Exodus 22:24et indignabitur furor meus, percutiamque vos gladio, et erunt uxores vestræ viduæ, et filii vestri pupilli.
Exodus 32:19Cumque appropinquasset ad castra, vidit vitulum, et choros: iratusque valde, projecit de manu tabulas, et confregit eas ad radicem montis: + 32.19 Iratusque valde. ID., quæst. 144. Iratus Moyses, tabulas testimonii digito Dei scriptas fregisse videtur. Magno tamen mysterio figurata est iteratio Testamenti Novi, quia vetus fuerat abolendum, et Novum constituendum. Notandum sane quanta pro populo ad Deum supplicatione laboraverit, qui tam severus in eos vindicando fuit.
Numbers 14:19Dimitte, obsecro, peccatum populi hujus secundum magnitudinem misericordiæ tuæ, sicut propitius fuisti egredientibus de Ægypto usque ad locum istum.
Numbers 16:22Qui ceciderunt proni in faciem, atque dixerunt: Fortissime Deus spirituum universæ carnis, num uno peccante, contra omnes ira tua desæviet?
Deuteronomy 9:14dimitte me ut conteram eum, et deleam nomen ejus de sub cælo, et constituam te super gentem, quæ hac major et fortior sit.