Exodus 32:2
Dixitque ad eos Aaron: Tollite inaures aureas de uxorum, filiorumque et filiarum vestrarum auribus, et afferte ad me. + 32.2 Dixitque ad, etc. AUG., quæst. 141 in Exod. Intelligitur Aaron difficilia præcipere, ut hoc modo eos ab illa intentione revocaret. Factum est tamen illud ipsum difficile, ut esset aurum ad faciendum idolum: quod propter eos notandum putavi qui contristantur si quid tale propter vitam æternam divinitus fieri, vel æquo animo tolerare jubeantur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
3Fecitque populus quæ jusserat, deferens inaures ad Aaron.
Cross References
Genesis 24:22Postquam autem biberunt cameli, protulit vir inaures aureas, appendentes siclos duos, et armillas totidem pondo siclorum decem. + 24.22 Protulit vir, etc. HIER. Beka , quod hic pro didrachmate ponitur, semiuncia est: Schekel vero, qui Latine, sed corrupte, siclus dicitur, uncia. GREG. Quia prædicato: auditum Ecclesiæ per obedientiam, et manus per operationem exornat. Inaures duorum siclorum sunt, armillæ decem, quia prima virtus obedientiæ in charitate est, quæ dilectio Dei et proximi est; et bonum opus decalogi completione perficitur, ut cum bona agi cœperint, mala nulla agantur.
Exodus 12:35Feceruntque filii Israël sicut præceperat Moyses: et petierunt ab Ægyptiis vasa argentea et aurea, vestemque plurimam. + 12.35 Et petierunt, etc. AUG., quæst. 45. Hoc jam factum fuerat ante mortes primogenitorum. Sed nunc per recapitulationem repetitur, nam narratum est quando factum est. Modo enim quomodo posset fieri ut in tanto luctu ista accommodarentur: nisi forte quis dicat etiam ista plaga non fuisse percussos Ægyptios qui cum Hebræis habitabant. Vasa aurea, etc. Hæc doctrinas significant, quæ ex ipsa consuetudine gentium non inutili studio discuntur; vel animas pretiosas ex gentibus, tanquam vasa aurea et argentea; cum vestibus, id est, corporibus: quæ se adjungunt populo Dei, ut semel de hoc sæculo tanquam de Ægypto liberentur.
Judges 8:24Dixitque ad eos: Unam petitionem postulo a vobis: date mihi inaures ex præda vestra. Inaures enim aureas Ismaëlitæ habere consueverant.
Ezekiel 16:11et ornavi te ornamento, et dedi armillas in manibus tuis, et torquem circa collum tuum:
Hosea 2:8Et hæc nescivit, quia ego dedi ei frumentum, et vinum, et oleum, et argentum multiplicavi ei, et aurum, quæ fecerunt Baal.