The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 24 › Genesis 24:22

Genesis 24:22

Postquam autem biberunt cameli, protulit vir inaures aureas, appendentes siclos duos, et armillas totidem pondo siclorum decem. + 24.22 Protulit vir, etc. HIER. Beka , quod hic pro didrachmate ponitur, semiuncia est: Schekel vero, qui Latine, sed corrupte, siclus dicitur, uncia. GREG. Quia prædicato: auditum Ecclesiæ per obedientiam, et manus per operationem exornat. Inaures duorum siclorum sunt, armillæ decem, quia prima virtus obedientiæ in charitate est, quæ dilectio Dei et proximi est; et bonum opus decalogi completione perficitur, ut cum bona agi cœperint, mala nulla agantur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And it came to pass, as the camels had done drinking, that the man took a golden earring of half a shekel weight, and two bracelets for her hands of ten shekels weight of gold;

In Context

21Ipse autem contemplabatur eam tacitus, scire volens utrum prosperum iter suum fecisset Dominus, an non.

23Dixitque ad eam: Cujus es filia? indica mihi, est in domo patris tui locus ad manendum?

Read all of Genesis 24

Cross References

Genesis 24:30Cumque vidisset inaures et armillas in manibus sororis suæ, et audisset cuncta verba referentis: Hæc locutus est mihi homo: venit ad virum qui stabat juxta camelos, et prope fontem aquæ:

Exodus 32:2Dixitque ad eos Aaron: Tollite inaures aureas de uxorum, filiorumque et filiarum vestrarum auribus, et afferte ad me. + 32.2 Dixitque ad, etc. AUG., quæst. 141 in Exod. Intelligitur Aaron difficilia præcipere, ut hoc modo eos ab illa intentione revocaret. Factum est tamen illud ipsum difficile, ut esset aurum ad faciendum idolum: quod propter eos notandum putavi qui contristantur si quid tale propter vitam æternam divinitus fieri, vel æquo animo tolerare jubeantur.

Job 28:1[Habet argentum venarum suarum principia, et auro locus est in quo conflatur. + 28.1 Habet argentum venarum suarum principia. GREG. Postquam potentium pœnas superborum, etc., usque ad ut nulla sacrorum librorum auctoritate solidentur. Et auro locus est. Hoc loco hæritici, etc., usque ad prius hic arserit in officina charitatis.

Jeremiah 2:32Numquid obliviscetur virgo ornamenti sui, aut sponsa fasciæ pectoralis suæ? populus vero meus oblitus est mei diebus innumeris. + 2.32 Nunquid obliviscetur? ID. Ornamentum suum perdit qui a Domino recedit, et intelligentiam doctrinæ, quæ significatur in pectore: Unde, Joannes supra pectus Domini in cœna recubuit Joan. 13., et sacerdotibus inter cætera servatur pectusculum victimarum.

1 Timothy 2:9Similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantes se, et non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritas, vel veste pretiosa: + 2.9 Non in tortis, etc. Ne his omnibus ultra personæ suæ modum et mores occasioni movendæ concupiscentiæ studeant, sed potius per omnia bona opera sint promittentes et indicantes extra pietatem animi.

1 Peter 3:8In fine autem omnes unanimes, compatientes fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 24:22

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 24:21Genesis 24Genesis 24:23 →