Exodus 33:16
In quo enim scire poterimus ego et populus tuus invenisse nos gratiam in conspectu tuo, nisi ambulaveris nobiscum, ut glorificemur ab omnibus populis qui habitant super terram?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
15Et ait Moyses: Si non tu ipse præcedas, ne educas nos de loco isto.
Cross References
Exodus 8:22Faciamque mirabilem in die illa terram Gessen, in qua populus meus est, ut non sint ibi muscæ: et scias quoniam ego Dominus in medio terræ. + 8.22 Faciamque mirabilem, etc. AUG., quæst. 26. Hoc in prioribus signis intelligendum est factum esse, ut terra in qua habitabat populus Dei nullis talibus plagis vexaretur. Opportunum autem fuit ut ibi hoc aperte poneretur; unde jam incipiunt signa, quibus magi similia non conati sunt facere. Pro certo est enim quia ubique fuerant sciniphes in regno Pharaonis, non autem fuerant in terra Gessen vel Gesen: ibi conati sunt magi similia facere, nec potuerunt: quousque ergo deficerent, nihil de illius terræ separatione dictum est, sed ex quo cœperunt ea fieri quæ illi nec auderent conari.
Exodus 34:9ait: Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro ut gradiaris nobiscum (populus enim duræ cervicis est) et auferas iniquitates nostras atque peccata, nosque possideas.
Numbers 14:14et habitatores terræ hujus, qui audierunt quod tu, Domine, in populo isto sis, et facie videaris ad faciem, et nubes tua protegat illos, et in columna nubis præcedas eos per diem, et in columna ignis per noctem:
Deuteronomy 4:7Nec est alia natio tam grandis, quæ habeat deos appropinquantes sibi, sicut Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris. + 4.7 Nec est alia, etc. Non est alia natio tam grandis, dignitate, scilicet donorum, non multitudine populorum. Nec enim gens Judæorum numero vincebat alias gentes aut potentia, sed patrum prærogativa et dignatione divina.
2 Samuel 7:23Quæ est autem ut populus tuus Israël gens in terra, propter quam ivit Deus ut redimeret eam sibi in populum, et poneret sibi nomen, faceretque eis magnalia et horribilia super terram a facie populi tui quem redemisti tibi ex Ægypto, gentem, et deum ejus. + 7.23 Quæ est. In terra alia præter electam, propter quam venit Dei Filius in mundum velut in Ægyptum, ut commercio sanguinis redimeret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum. Deum autem ejusdem populi hominem Dominicum intelligimus, quem de Ægypto, id est, mundo per uterum virginis assumpsit. Ex Ægypto. Gente et Deo ejus vel gente et Deum ejus, gentem Isræl, et Deum ejus Moysen de quo: Constitui te Deum Pharaonis Exod. 7..