The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 33 › Exodus 33:3

Exodus 33:3

et intres in terram fluentem lacte et melle. Non enim ascendam tecum, quia populus duræ cervicis es: ne forte disperdam te in via.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Unto a land flowing with milk and honey: for I will not go up in the midst of thee; for thou art a stiffnecked people: lest I consume thee in the way.

In Context

2et mittam præcursorem tui angelum, ut ejiciam Chananæum, et Amorrhæum, et Hethæum, et Pherezæum, et Hevæum, et Jebusæum, + 33.2 Mittam præcursorem. AUG., quæst. 150. Deus cum justis est visitando, miserando, et confortando: cum impiis vero, ulciscendo et puniendo. Et est sensus: Cum his non possum esse propter te, ut vindicem et puniam; nec propter eos, ut visitem et confortem: mittam angelum meum saltem.

4Audiensque populus sermonem hunc pessimum, luxit: et nullus ex more indutus est cultu suo. + 33.4 Audiens populus. RAB. Pessimum sermonem dicit audivisse populum, hoc est, crudelissimum atque mœstissimum. Quod enim majus alicui præstari potest beneficium, quam Dei gratiam habere præsentem, ac conditorem suum agnoscere sibi esse propitium; aut quod majus est discrimen, quam auctoris sufferre iram? Nihil habet boni, qui creatoris sui carebit gratia atque præsentia.

Read all of Exodus 33

Cross References

Exodus 3:17Et dixi ut educam vos de afflictione Ægypti in terram Chananæi, et Hethæi, et Amorrhæi, et Pherezæi, et Hevæi, et Jebusæi, ad terram fluentem lacte et melle. + 3.17 Ad terram fluentem lacte et melle, etc. AUG., Quæst. 4 in Exod. Utrum hoc spiritualiter accipere debemus, quia secundum proprietatem non hæc erat terra quæ data est Hebræis? An modus locutionis est, qua ubertas et suavitas terræ laudatur?

Exodus 23:21Observa eum, et audi vocem ejus, nec contemnendum putes: quia non dimittet cum peccaveris, et est nomen meum in illo.

Exodus 32:14Placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum. + 32.14 Placatusque est Dominus ne faceret malum. AUG. Malitiam hic pœnam intelligi voluit, sicut est illud: Æstimata est malitia exitus illorum. Secundum hoc dicitur et bonum et malum esse a Deo, non secundum malitiam qua homines mali sunt. Malus enim Deus non est: sed malis ingerit mala, quia justus est.

Exodus 34:9ait: Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro ut gradiaris nobiscum (populus enim duræ cervicis est) et auferas iniquitates nostras atque peccata, nosque possideas.

Numbers 13:27venerunt ad Moysen et Aaron et ad omnem cœtum filiorum Israël in desertum Pharan, quod est in Cades. Locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terræ: + 13.27 In desertum Pharan, quod est in Cades. RAB. Solitudo Pharan decem et octo mansiones continet, etc., usque ad et prohibentur transire Jordanem.

Numbers 14:12Feriam igitur eos pestilentia, atque consumam: te autem faciam principem super gentem magnam, et fortiorem quam hæc est. + 14.12 Feriam igitur eos. ORIG., hom. 8 in Num. Comminatio hæc non est iracunda, sed prophetica, etc., usque ad ideo pluribus exorat pro populo illo. ID. Feriam igitur. Fit commmatio hæc a Domino, etc., usque ad quod alium populum hoc abjecto resuscitet.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 33:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 33:2Exodus 33Exodus 33:4 →