The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 33 › Exodus 33:8

Exodus 33:8

Cumque egrederetur Moyses ad tabernaculum, surgebat universa plebs, et stabat unusquisque in ostio papilionis sui, aspiciebantque tergum Moysi, donec ingrederetur tentorium. + 33.8 Cumque egrederetur, etc. GREG., hom. 13 in Ezech. Hebræus populus de Ægyptiaca servitute liberatus, etc., usque ad progredi conantur. Aspiciebantque, etc. STRAB. Moyses tenet figuram legis. Moysi ergo tergum populus Judaicus aspiciebat, quia nihil mysticum, nihil spirituale in lege voluit intelligere, sed superficiem tantum litteræ. Ideo ejus facies abscondita erat, id est, vera et mera cognitio. Ingresso illo tabernaculum, descendebat columna nubis, et stabat ad ostium. Alia translatio dicit quod Moysi volenti ingredi tabernaculum, opponebat se nubes ante et prohibebat eum. Hic autem dicitur, quod illo ingresso loquebatur nubes ante ostium cum eo. Sciendum ergo quod aliquam quam partem ingrediebatur, atrium scilicet, et tunc antequam intraret in tabernaculum, opponebat se nubes: hoc ergo loco significat eos qui minus sunt perfecti scientia et opere, nec valent intima scripturarum penetrare. Alibi autem quando medium nebulæ ingressus est, perfectorum figuram tenuit, scilicet qui mysticorum sensuum arcana investigant. Loquebatur autem Dominus. Secundum opinionem populi loquitur Scriptura, qui putabat Moysen ore ad os loqui cum Deo, cum per subjectam creaturam, id est per angelum et nubem ei loqueretur et appareret. Nam ejus substantiam nec hominum nec angelorum sicut est quisquam videre potuit, unde: Regi autem sæculorum immortali, invisibili, etc. Et alibi: Lucem habitat inaccessibilem, etc. I Tim. 1, 6.. GREG., in I Reg., cap. 10. Facies Dei cognitio ejus est. Cognoscitur autem Deus per speculum, cognoscitur per seipsum. Per speculum hic, per semetipsum in cœlo. Speculum vero est illa lux quam habitat Deus: ipse autem lux illa quæ ipse est. Si ergo inveni gratiam, etc. AUG., quæst. 151. His verbis ostendit Moyses, etc., usque ad ut se mundos et inviolatos custodiant et proficiant.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And it came to pass, when Moses went out unto the tabernacle, that all the people rose up, and stood every man at his tent door, and looked after Moses, until he was gone into the tabernacle.

In Context

7Moyses quoque tollens tabernaculum, tetendit extra castra procul, vocavitque nomen ejus, Tabernaculum fœderis. Et omnis populus, qui habebat aliquam quæstionem, egrediebatur ad tabernaculum fœderis, extra castra. + 33.7 Tollens tabernaculum, etc. Hoc per prolepsim accipiendum, si de illo tabernaculo accipitur, quod Moysi in monte monstratum est, et fabricatum, præcipiente Domino, a Beseleel et Ooliab. Vel aliud tabernaculum fuit, ad quod jam conveniebant ad judicandum.

9Ingresso autem illo tabernaculum fœderis, descendebat columna nubis, et stabat ad ostium, loquebaturque cum Moyse,

Read all of Exodus 33

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 33:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 33:7Exodus 33Exodus 33:9 →