bible.software › Exodus › Exodus 33 › Exodus 33:7
Exodus 33:7
Moyses quoque tollens tabernaculum, tetendit extra castra procul, vocavitque nomen ejus, Tabernaculum fœderis. Et omnis populus, qui habebat aliquam quæstionem, egrediebatur ad tabernaculum fœderis, extra castra. + 33.7 Tollens tabernaculum, etc. Hoc per prolepsim accipiendum, si de illo tabernaculo accipitur, quod Moysi in monte monstratum est, et fabricatum, præcipiente Domino, a Beseleel et Ooliab. Vel aliud tabernaculum fuit, ad quod jam conveniebant ad judicandum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Moses took the tabernacle, and pitched it without the camp, afar off from the camp, and called it the Tabernacle of the congregation. And it came to pass, that every one which sought the LORD went out unto the tabernacle of the congregation, which was without the camp.
In Context
6Deposuerunt ergo filii Israël ornatum suum a monte Horeb.
8Cumque egrederetur Moyses ad tabernaculum, surgebat universa plebs, et stabat unusquisque in ostio papilionis sui, aspiciebantque tergum Moysi, donec ingrederetur tentorium. + 33.8 Cumque egrederetur, etc. GREG., hom. 13 in Ezech. Hebræus populus de Ægyptiaca servitute liberatus, etc., usque ad progredi conantur. Aspiciebantque, etc. STRAB. Moyses tenet figuram legis. Moysi ergo tergum populus Judaicus aspiciebat, quia nihil mysticum, nihil spirituale in lege voluit intelligere, sed superficiem tantum litteræ. Ideo ejus facies abscondita erat, id est, vera et mera cognitio. Ingresso illo tabernaculum, descendebat columna nubis, et stabat ad ostium. Alia translatio dicit quod Moysi volenti ingredi tabernaculum, opponebat se nubes ante et prohibebat eum. Hic autem dicitur, quod illo ingresso loquebatur nubes ante ostium cum eo. Sciendum ergo quod aliquam quam partem ingrediebatur, atrium scilicet, et tunc antequam intraret in tabernaculum, opponebat se nubes: hoc ergo loco significat eos qui minus sunt perfecti scientia et opere, nec valent intima scripturarum penetrare. Alibi autem quando medium nebulæ ingressus est, perfectorum figuram tenuit, scilicet qui mysticorum sensuum arcana investigant. Loquebatur autem Dominus. Secundum opinionem populi loquitur Scriptura, qui putabat Moysen ore ad os loqui cum Deo, cum per subjectam creaturam, id est per angelum et nubem ei loqueretur et appareret. Nam ejus substantiam nec hominum nec angelorum sicut est quisquam videre potuit, unde: Regi autem sæculorum immortali, invisibili, etc. Et alibi: Lucem habitat inaccessibilem, etc. I Tim. 1, 6.. GREG., in I Reg., cap. 10. Facies Dei cognitio ejus est. Cognoscitur autem Deus per speculum, cognoscitur per seipsum. Per speculum hic, per semetipsum in cœlo. Speculum vero est illa lux quam habitat Deus: ipse autem lux illa quæ ipse est. Si ergo inveni gratiam, etc. AUG., quæst. 151. His verbis ostendit Moyses, etc., usque ad ut se mundos et inviolatos custodiant et proficiant.
Read all of Exodus 33
Cross References
Deuteronomy 4:29Cumque quæsieris ibi Dominum Deum tuum, invenies eum: si tamen toto corde quæsieris, et tota tribulatione animæ tuæ.
Psalms 10:1In finem. Psalmus David. + 10.1 In finem. AUG. Psal. David prophetæ docentis resistere hæreticis. 1
Isaiah 55:6Quærite Dominum dum inveniri potest; invocate eum dum prope est. + 55.6 Quærite Dominum. Hæc pertinent ad Judæos vel ad gentes specialiter, et ad unumquemque generaliter. Propheta ad Judæos: Quærite Dominum, quasi diceret: Gentes suscipiunt misericordias David, et vos dedignamini, sed agite pœnitentiam, et convertimini dum tempus habetis. Dum prope. ID. Ne vestris vitiis recedat, qui appropinquat appropinquantibus sibi, et filio revertenti lætus occurrit.
Hosea 9:12Quod etsi enutrierint filios suos, absque liberis eos faciam in hominibus; sed et væ eis cum recessero ab eis !
Hebrews 13:11Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra. + 13.11 Quorum enim, etc. Per duplicem allegoriam, quarum una est Veteris, et altera Novi Testamenti, probat corpus Christi non esse edendum ab his qui tabernaculo deserviunt. Ad hoc enim corpora animalium extra castra cremantur, et propterea Christus extra portam passus est, ut nos, qui corpore et sanguine ejus a peccatis mundari volumus, improperia et angustias passuri, tabernaculi delicias deseramus. Animalium. Christus per illa animalia significabatur.
This Verse In Other Editions
Study Exodus 33:7