Exodus 34:22
Solemnitatem hebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuæ triticeæ, et solemnitatem, quando redeunte anni tempore cuncta conduntur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
23Tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Israël.
Cross References
Exodus 23:16Et solemnitatem messis primitivorum operis tui, quæcumque seminaveris in agro: solemnitatem quoque in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro.
Leviticus 23:34Loquere filiis Israël: A quintodecimo die mensis hujus septimi, erunt feriæ tabernaculorum septem diebus Domino. + 23.34 A quintodecimo die. ISICH. Hoc numero inchoatur festivitas, etc., usque ad ædificatio non manufacta in cœlis habetur II Cor. 5..
Numbers 29:12Quintadecima vero die mensis septimi, quæ vobis sancta erit atque venerabilis, omne opus servile non facietis in ea, sed celebrabitis solemnitatem Domino septem diebus.
John 7:2Erat autem in proximo dies festus Judæorum, Scenopegia. + 7.2 Dies festus. Non quod unus, sunt enim septem, sed more eorum quotquot sunt, quasi unus dicuntur propter unam festivitatem scenopegia festivitas tabernaculorum, quia mense septimo Judæi habitabant in tabernaculis: in memoriam illorum in quibus patres eorum habitaverunt in deserto.