Exodus 23:16
Et solemnitatem messis primitivorum operis tui, quæcumque seminaveris in agro: solemnitatem quoque in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
17Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo tuo.
Cross References
Exodus 22:29Decimas tuas et primitias tuas non tardabis reddere: primogenitum filiorum tuorum dabis mihi. + 22.29 Decimas tuas, etc. ISID. in Gen., tom. 5. Per primitias frugum vel primogenitorum primitiva bonorum operum ostenduntur, etc., usque ad et perfectionis donatur effectus.
Leviticus 23:9Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
Leviticus 23:17ex omnibus habitaculis vestris, panes primitiarum duos de duabus decimis similæ fermentatæ, quos coquetis in primitias Domini. + 23.17 Habitaculis vestris, etc. Quia est habitaculum præcipuum, de quo dicitur: Beati qui habitunt in domo tua, Domine Psal. 82.. Et alibi: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem, etc. Psal. 26.. Panes primitiarum. Primus enim Dominus Evangelium cum lege perfecit et docuit. Audistis quia dictum est antiquis: Non occides: Ego autem dico vobis: Omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio Matth. 5.: hinc enim legem conjunxit Evangelio. Hinc Lucas ait: Quæ cœpit Jesus facere et docere, etc. Act. 1.. De duabus decimis, etc. De doctrina scilicet, quæ perfectam divinitatem et perfectam humanitatem docet, nec aliter possunt coqui nisi per talem doctrinam.
Leviticus 23:39A quintodecimo ergo die mensis septimi, quando congregaveritis omnes fructus terræ vestræ, celebrabitis ferias Domini septem diebus: die primo et die octavo erit sabbatum, id est, requies. + 23.39 A quinto decimo, etc. Quintusdecimus ex septem et octo compositus, Evangelicam prædicationem significat, quæ consistit ex præsenti vita et futura, hanc componit, illam præparat. Die primo et die octavo. ID. Qui est octavus, etc., usque ad quia fidelibus legem facientibus requies in futuro servatur.
Numbers 29:12Quintadecima vero die mensis septimi, quæ vobis sancta erit atque venerabilis, omne opus servile non facietis in ea, sed celebrabitis solemnitatem Domino septem diebus.
Nehemiah 8:14Et invenerunt scriptum in lege præcepisse Dominum in manu Moysi ut habitent filii Israël in tabernaculis in die solemni, mense septimo: + 8.14 Et invenerunt, etc. BEDA, ubi supra. Hæc in Levitico plenius scripta sunt, etc., usque ad meminisse nos oportet, quia incolæ sumus in terra, et peregrim sicut patres nostri Psal. 38..