John 7:2
Erat autem in proximo dies festus Judæorum, Scenopegia. + 7.2 Dies festus. Non quod unus, sunt enim septem, sed more eorum quotquot sunt, quasi unus dicuntur propter unam festivitatem scenopegia festivitas tabernaculorum, quia mense septimo Judæi habitabant in tabernaculis: in memoriam illorum in quibus patres eorum habitaverunt in deserto.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Now the Jews’ feast of tabernacles was at hand.
In Context
Cross References
Leviticus 23:34Loquere filiis Israël: A quintodecimo die mensis hujus septimi, erunt feriæ tabernaculorum septem diebus Domino. + 23.34 A quintodecimo die. ISICH. Hoc numero inchoatur festivitas, etc., usque ad ædificatio non manufacta in cœlis habetur II Cor. 5..
Deuteronomy 16:13Solemnitatem quoque tabernaculorum celebrabis per septem dies, quando collegeris de area et torculari fruges tuas: + 16.13 Solemnitatem. Qui ut tabernaculo, præsenti mundo utitur, festivitatem agere, et lætari in eo potest, propter futuri exspectationem: Quia si terrena domus hujus habitationis dissolvatur, habebit domum non manufactam in cœlis I Cor. 5.. Quando. Consummata perfectione omnium bonorum et multarum collectione virtutum, lætandum et exsultandum esse cum amicis significat. Cum exsultabit quisque de percepta retributione qui hic largus fuerit in munere, tunc vere tabernaculorum solemnitas agetur, non mutabilium scilicet, sed æternorum, unde: Ut recipiant vos in æterna tabernacula Luc. 16..
1 Kings 8:65Fecit ergo Salomon in tempore illo festivitatem celebrem, et omnis Israël cum eo, multitudo magna ab introitu Emath usque ad rivum Ægypti, coram Domino Deo nostro, septem diebus et septem diebus, id est, quatuordecim diebus. + 8.65 Festivitatem. RAB. ubi supra. In Verbis Dierum, etc., usque ad quod etiam Josephus attestatur. ID., ibid. Solemnitas quam fecit Salomon et omnis Isræl, etc., usque ad quæ in Christo Pater contulit Christianis. Ab introitu. RAB., ibid. Per introitum Emath septentrionalem Judææ plagam, per rivum sive torrentem Ægypti designat Australem. Iste autem rivus non est Nilus, sed alius fluvius qui juxta Rivocorulam influit in mare. Emath autem civitas Syriæ est. Nunc Epiphania vocatur ab Antiocho Epiphane.
Ezra 3:4Feceruntque solemnitatem tabernaculorum, sicut scriptum est, et holocaustum diebus singulis per ordinem secundum præceptum opus diei in die suo. + 3.4 Feceruntque. ID., ibid. Qui de Babylone in Jerusalem ascenderant, etc., usque ad et alibi: Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus Hebr. 13.. Solemnitatem tabernaculorum. Quæ Græce scenophegia, id est fixio tabernaculorum dicitur, quæ incipit quinto decimo die mensis septimi, et durat septem diebus: in quibus præcepit Dominus populum in tabernaculis habitare, et quotidie legem scrutantes holocausta Domino offerre: quia quondam in tabernaculis scilicet morabantur in solitudine prædicante legem Mosi, et crebro sibi Deo apparente, diu exspectantes promissam requiem, ne unquam scilicet tanti beneficii gratia in oblivionem veniret. Per ordinem. Quia quidquid inordinate geritur, meritum perfectionis amittit: quia honor regis judicium diligit. Quæ enim in honorem summi regis agimus certi, necesse est discretione judicii, quando vel quantum sint agenda, distinguamus.
Zechariah 14:16Et omnes qui reliqui fuerint de universis gentibus quæ venerunt contra Jerusalem, ascendent ab anno in annum ut adorent regem, Dominum exercituum, et celebrent festivitatem tabernaculorum.