The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 34 › Exodus 34:29

Exodus 34:29

Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii, et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Domini. + 34.29 Cumque descenderet. ISID. in Exod., tom. 5. Ascendit Moyses denuo in montem, etc., usque ad cujus imago fuit in tabulis. ISID. ibid. Descendente Moyse cum tabulis, etc., usque ad unde: Revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua Psal. 118..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And it came to pass, when Moses came down from mount Sinai with the two tables of testimony in Moses’ hand, when he came down from the mount, that Moses wist not that the skin of his face shone while he talked with him.

In Context

28Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes: panem non comedit, et aquam non bibit, et scripsit in tabulis verba fœderis decem. + 34.28 Et scripsit in tabulis, etc. AUG., quæst. 166. De Moyse dictum est quod ipse scripsit, etc., usque ad sed per gratiam Dei.

30Videntes autem Aaron et filii Israël cornutam Moysi faciem, timuerunt prope accedere. + 34.30 Videns autem Aaron, etc. ORIG., hom. 12 in Exod. Scriptum est quia vidit Aaron et omnes filii Isræl Moysen, etc., usque ad habent enim gloriam ea quæ loquitur, sed tegitur et occultatur, et omnis gloria ejus intrinsecus. ORIG. ibid. Illud quoque intuere quod in lege vultus Moysi glorificatur, licet velamine contegatur, etc., usque ad de servitute sæculi liberati libertatem scientiæ requiramus.

Read all of Exodus 34

Cross References

Exodus 16:15Quod cum vidissent filii Israël, dixerunt ad invicem: Manhu? quod significat: Quid est hoc? ignorabant enim quid esset. Quibus ait Moyses: Iste est panis quem Dominus dedit vobis ad vescendum. + 16.15 Man hu. GREG., lib. XXVII Moral., cap. 7. Quid per manna filiis Isræl desuper datum, nisi admiratio supernæ dulcedinis designatur? Dulcis enim cibus, qui de supernis accipitur; man hu vocatur, quod interpretatur Quid est hoc? quod dicimus quando cernimus quod nescientes admiramur. Supernum igitur manna anima percipit, cum per vocem compunctionis elevata novam speciem æternæ refectionis obstupescit, ut divina dulcedine repleta jure respondeat Quid est hoc? quia dum ab infima cogitatione suspenditur, ea quæ de supernis conspicit et insolite miratur. Et cum per hanc vocem torporis nostri surditas rumpitur, vetustæ vitæ usus mutatur, ut anima, superno spiritu afflata, et in supremis appetat quod contempserat, et contemnat in infimis quod appetebat.

Exodus 34:35Qui videbant faciem egredientis Moysi esse cornutam, sed operiebat ille rursus faciem suam, siquando loquebatur ad eos.

Joshua 8:14Quod cum vidisset rex Hai, festinavit mane, et egressus est cum omni exercitu civitatis, direxitque aciem contra desertum, ignorans quod post tergum laterent insidiæ.

Matthew 17:2et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies ejus sicut sol: vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix. + 17.2 Transfiguratus est. Speciem quam habebat per naturam, ostendit non amittens carnem quam assumpserat voluntate. Illud autem corpus quod habuit per naturam, dedit discipulis suis in cœna, non mortale, non corruptibile. Resplenduit facies. In exemplum futuræ beatitudinis et claritatis, quam videbunt justi, prius sublatis impiis. Vestimenta autem, etc. Facta sunt alba quod non ante, quia nondum apparuit quod enimus, sed cum apparuerit, similes ei erimus. Marcus ait, qualia fullo super terram non potest facere. Id est, Deus in hac vita tam claras nequit facere, quia nullus sine peccato. Nullus mundator sui in terra faciet, quod Deus in cœlo, mundans vestem suam ab omni inquinamento. Fullo est doctor animarum, vel mundator sui corporis.

Mark 14:40Et reversus, denuo invenit eos dormientes (erant enim oculi eorum gravati), et ignorabant quid responderent ei.

Luke 9:29Et facta est, dum oraret, species vultus ejus altera: et vestitus ejus albus et refulgens. + 9.29 Et factus est. Transfiguratus non substantiam veræ carnis amisit, sed gloriam, vel suæ vel nostræ resurrectionis ostendit, qui qualis tunc apostolis, talis post judicium cunctis apparebit electis. Nam in ipso judicio et bonis et malis in forma servi apparebit ut videant in quem pupugerunt. Et vestitus ejus. Vestes Domini sancti sunt qui Christum induerunt. Quæ vestis Domino in terris consistente despicabilis, et aliorum similis visa est, sed Domino montem ascendente fulget, quia nondum apparuit quid erimus, sed tandem similes ei erimus, quando videbimus eum sicuti est. Vel vestimenta verbi sermones sunt Scripturarum, et quædam indumenta divini intellectus. Quia sicut illis apostolis in altera specie apparuit ipse et vestis ejus refulsit, ita et oculis mentis tuæ jam divinarum sensus albescit lectionem.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 34:29

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 34:28Exodus 34Exodus 34:30 →