The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 17 › Matthew 17:2

Matthew 17:2

et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies ejus sicut sol: vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix. + 17.2 Transfiguratus est. Speciem quam habebat per naturam, ostendit non amittens carnem quam assumpserat voluntate. Illud autem corpus quod habuit per naturam, dedit discipulis suis in cœna, non mortale, non corruptibile. Resplenduit facies. In exemplum futuræ beatitudinis et claritatis, quam videbunt justi, prius sublatis impiis. Vestimenta autem, etc. Facta sunt alba quod non ante, quia nondum apparuit quod enimus, sed cum apparuerit, similes ei erimus. Marcus ait, qualia fullo super terram non potest facere. Id est, Deus in hac vita tam claras nequit facere, quia nullus sine peccato. Nullus mundator sui in terra faciet, quod Deus in cœlo, mundans vestem suam ab omni inquinamento. Fullo est doctor animarum, vel mundator sui corporis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And was transfigured before them: and his face did shine as the sun, and his raiment was white as the light.

In Context

1Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem ejus, et ducit illos in montem excelsum seorsum: + 17.1 Et post dies, etc. Idem Marcus dicit, sed Lucas octo. Hi ergo ponunt medios, Lucas addit, etc., usque ad et in futuro omni modo separabuntur, cum abscondet eos in abscondito faciei suæ a conturbatione hominum. Petrum. Nomina istorum conveniunt. Quisque debet esse Petrus, id est firmus in fide. Inde Jacobus, id est supplantator vitiorum. Inde Joannes, id est, omnia gratiæ divinæ ascribens contra superbiam vitæ, quæ solet oriri ex virtutibus.

3Et ecce apparuerunt illis Moyses et Elias cum eo loquentes. + 17.3 Et ecce. Quales vel quid locuti, Lucas dicit: Visi in majestate, et dicebant excessum ejus quem completurus erat in Jerusalem Luc. 9., id est, passionem et resurrectionem. Significant oracula, etc., usque ad quod si Petrus, videns glorificatam humanitatem, tanto afficitur gaudio, ut nunquam velit ab ejus intuitu secerni, quid putandum est de his qui Divinitatem videre meruerunt.

Read all of Matthew 17

Cross References

Psalms 104:2Cantate ei, et psallite ei; narrate omnia mirabilia ejus. + 104.2 Omnia: CASS. omnia; nihil est pudore silendum. Vel omnia, quæ dicent, mirabilia sunt, nullus enim potest omnia narrare. 1

Mark 9:3Et apparuit illis Elias cum Moyse: et erant loquentes cum Jesu. + 9.3 Et apparuit, etc. Moyses sanctus mortuus, Elias vivus in cœlum raptus, visi in majestate cum Domino (ut Lucas dicit) futuram in illo omnium sanctorum gloriam significant: qui tempore judicii vel vivi in carne reperientur vel mortui. Elias cum. BEDA. Legislator et eximius prophetarum apparent: loquuntur cum Domino in carne vivente, ostendentes ipsum esse quem lex et prophetæ promiserunt; non in infimis, sed in monte cum illo, quia qui terrena desideria mente transeunt solvi majestatem Scripturæ sanctæ, quæ in Domino impleta est, perspiciunt.

John 1:14Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiæ et veritatis. + 1.14 Et Verbum caro factum est. Ut autem secure credamus homines nasci ex Deo, subdit Deum nasci ex homine, ex hac susceptione infirmitatis sanatur nostra infirmitas, ut possimus filii Dei fieri. Et hoc est: Et Verbum caro factum est. Quod superius erat, inferius descendit. Quid mirum: si quod erat inferius, in id quod superius est ascendit? Nec mirum, si homines nascuntur ex Deo, quia Deus ex homine est natus. Plenum gratiæ et veritatis. Homo Christus plenus fuit gratia, quia nullis præcedentibus meritis ex quo conceptus est, fuit Deitas in eo implens hominem illum omni plenitudine redundante, in omnes sanctos, unde et mater ejus non tantum dicitur mater hominis, sed et mater Dei. Nec mirum, si dicitur, homo etiam Deus, cum Deus dicatur etiam homo, hæc autem gratia dicitur et veritas, quia sic olim promissum est, et modo exhibitum, scilicet, ut Deus sit in homine implens eum omni bono, et per eum suos.

Acts 26:13die media in via vidi, rex, de cælo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen, et eos qui mecum simul erant.

Philippians 2:6qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo: + 2.6 Qui cum in forma. Præmittit alta de Christo, ut hi in quibus est locus abjectionis non dedignentur humiliari. Non rapinam. Usurpando quod suum non esset, ut diabolus et primus homo. Vel, non est arbitratus se æqualem Deo esse secundum humanitatem, quod esset rapinam facere, id est, non suum præsumere. Sed semetipsum. Ostensa altitudine, subdit de humilitate. Aug., Ench. c. 35 et 36. Exinanivit autem se formam servi accipiens, etc., usque ad factum est ut homo Christus nullum posset habere peccatum. Formam servi. Non formam Dei amittens: forma servi accessit, non forma Dei abscessit: Exinanivit. Exinanire est ab invisibilitatis suæ magnitudine se visibilem demonstrare.

Revelation 10:1Et vidi alium angelum fortem descendentem de cælo amictum nube, et iris in capite ejus, et facies ejus erat ut sol, et pedes ejus tamquam columnæ ignis: + 10.1 Et vidi alium angelum fortem. Quia fortis armatus fortem diabolum exsuperavit. De cœlo. Id est cognitione angelorum. Amictum nube. Id est, se humiliantem assumptione carnis, vel quia cognoscibilem fecit. Latentem in carne, quæ est nobis refrigerium contra vitia. Et iris in capite. Qui veram de Deo habet cognitionem, reputat eum Deum esse. Tanquam columna ignis. Illi in quibus vere lucet imago Dei, ut in contemplativis, vel prædicatio.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 17:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 17:1Matthew 17Matthew 17:3 →