Exodus 16:15
Quod cum vidissent filii Israël, dixerunt ad invicem: Manhu? quod significat: Quid est hoc? ignorabant enim quid esset. Quibus ait Moyses: Iste est panis quem Dominus dedit vobis ad vescendum. + 16.15 Man hu. GREG., lib. XXVII Moral., cap. 7. Quid per manna filiis Isræl desuper datum, nisi admiratio supernæ dulcedinis designatur? Dulcis enim cibus, qui de supernis accipitur; man hu vocatur, quod interpretatur Quid est hoc? quod dicimus quando cernimus quod nescientes admiramur. Supernum igitur manna anima percipit, cum per vocem compunctionis elevata novam speciem æternæ refectionis obstupescit, ut divina dulcedine repleta jure respondeat Quid est hoc? quia dum ab infima cogitatione suspenditur, ea quæ de supernis conspicit et insolite miratur. Et cum per hanc vocem torporis nostri surditas rumpitur, vetustæ vitæ usus mutatur, ut anima, superno spiritu afflata, et in supremis appetat quod contempserat, et contemnat in infimis quod appetebat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 16:31Appellavitque domus Israël nomen ejus Man: quod erat quasi semen coriandri album, gustusque ejus quasi similæ cum melle.
Numbers 21:5locutusque contra Deum et Moysen, ait: Cur eduxisti nos de Ægypto, ut moreremur in solitudine? deest panis, non sunt aquæ: anima nostra jam nauseat super cibo isto levissimo.
Deuteronomy 8:16et cibavit te manna in solitudine, quod nescierunt patres tui. Et postquam afflixit ac probavit, ad extremum misertus est tui,
Nehemiah 9:15Panem quoque de cælo dedisti eis in fame eorum, et aquam de petra eduxisti eis sitientibus, et dixisti eis ut ingrederentur et possiderent terram, super quam levasti manum tuam ut traderes eis.
Proverbs 9:5Venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis. + 9.5 Venite, comedite panem meum. In unam Christi personam junctam divinitatem et humanitatem, vel, in pane corpus, in vino sanguis ejus, quo in altari satiamur.
John 6:31Patres nostri manducaverunt manna in deserto, sicut scriptum est: Panem de cælo dedit eis manducare.