The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 23 › Exodus 23:21

Exodus 23:21

Observa eum, et audi vocem ejus, nec contemnendum putes: quia non dimittet cum peccaveris, et est nomen meum in illo.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Beware of him, and obey his voice, provoke him not; for he will not pardon your transgressions: for my name is in him.

In Context

20Ecce ego mittam angelum meum, qui præcedat te, et custodiat in via, et introducat in locum quem paravi. + 23.20 Ecce ego mittam angelum, etc. RAB. Josue significat ducem populi, qui ideo angelus dicitur, quia ad voluntatem Domini annuntiandam mittitur; enim Græce, nuntius dicitur.

22Quod si audieris vocem ejus, et feceris omnia quæ loquor, inimicus ero inimicis tuis, et affligam affligentes te. + 23.22 Inimicus ero, etc. GREG. Radix cuncti mali superbia est, de qua dicitur Eccli. 10: Initium omnis peccati superbia. Sunt autem ejus soboles septem principalia vitia, inanis gloria, invidia, ira, tristitia, avaritia, ventris ingluvies, luxuria. Et quia his septem superbiæ vitiis nos captos doluit Redemptor noster, ad spirituale liberationis prælium Spiritu septiformis gratiæ plenus venit.

Read all of Exodus 23

Cross References

Exodus 6:3qui apparui Abraham, Isaac et Jacob in Deo omnipotente: et nomen meum Adonai non indicavi eis. + 6.3 Et nomen meum Adonai non indicavi eis. Sicut tibi. Per successiones enim ætatum crevit divinæ cognitionis augmentum. Apparuit Dominus Abrahæ; locutus est facie ad faciem cum Mose; David vero ait psalm. CXVIII: Super senes intellexi, etc. Apostoli Dei Filium præsentem cernebant, et quidquid volebant, interrogabant, quibus etiam dicitur Lucæ 2: Multi reges et prophetæ, etc.

Exodus 34:5Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit Moyses cum eo, invocans nomen Domini.

Numbers 14:35quoniam sicut locutus sum, ita faciam omni multitudini huic pessimæ, quæ consurrexit adversum me: in solitudine hac deficiet, et morietur.

Joshua 24:19Dixitque Josue ad populum: Non poteritis servire Domino: Deus enim sanctus et fortis æmulator est, nec ignoscet sceleribus vestris atque peccatis. + 24.19 Non poteritis. AUG., quæst. 28 in Jos. Non poteritis servire Domino, etc., usque ad et postea superabundaret gratia per Jesum Christum, qui est finis legis.

Psalms 2:12Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis de via justa. + 2.12 Nequando irascatur. Ibid. Dubitatio non secundum prophetam, sed secundum ipsos, qui cum dubitatione cogitant iram Dei. De via justa, id est, Christo sublati, vel de bona operatione. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 23:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 23:20Exodus 23Exodus 23:22 →