The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 35 › Exodus 35:5

Exodus 35:5

Separate apud vos primitias Domino. Omnis voluntarius et prono animo offerat eas Domino: aurum et argentum, et æs, + 35.5 Separate. ORIG., hom. 13 in Exod. Alia littera: Sumite a vobis ipsis redemptionem Domino, etc., usque ad et argentum tuum, id est sermo tuus, probatum. ID. Nostis, qui divinis mysteriis interesse consuevistis, etc., usque ad hæc omnia quæ in nobis sunt faciunt. Omnis. ID. Alia littera: Unusquisque vestrum, inquit, etc., usque ad ita si veniens dominus inveniat aliquid tuum in tabernaculo suo, sibi te defendit, et suum dicit. Æs. ID. Pro fortitudine poni videtur, etc., usque ad Omnia ergo offerantur Deo, sensus, sermo et vox.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Take ye from among you an offering unto the LORD: whosoever is of a willing heart, let him bring it, an offering of the LORD; gold, and silver, and brass,

In Context

4Et ait Moyses ad omnem catervam filiorum Israël: Iste est sermo quem præcepit Dominus, dicens:

6hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum, + 35.6 Hyacinthum. ID. Videamus cætera, hyacinthum, etc., usque ad et offeretis primitias Domino. Coccumque bis tinctum. ID. homil. 13 in Exod. Videamus quare coccus duplicatur, etc., usque ad ut cum scientiæ lumine igniculum severitatis admisceat. ID. Si quis digne intelligat exitum Hebræorum de Ægypto, etc., usque ad et nobiliora designat indumenta: Induite vos Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in deliciis Rom. 13.. GREG., ubi supra. In constructione tabernaculi, etc., usque ad quasi sine luce sonitum dederunt. ORIG., ubi supra. Post hæc viri acceperunt a mulieribus suis, etc., usque ad unde: Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est Matth. 19.. Pilosque caprarum. ORIG. hom. 19. Pili caprarum offeruntur, etc., usque ad qui Domino offert pelles arietum.

Read all of Exodus 35

Cross References

Exodus 25:2Loquere filiis Israël, ut tollant mihi primitias: ab omni homine qui offeret ultroneus, accipietis eas. + 25.2 Loquere filiis Isræl ut tollant mihi primitias, etc. BED., de Tabernac., lib. 1, cap. 3, tom. 2. Primitias bonorum Deo offerimus, cum bonum quod agimus, totum divinæ gratiæ tribuentes, et toto corde profitentes quod nec initium bonæ actionis vel cogitationis nisi a Domino possumus habere; mala vero semper a nobis diabolo instigante et cœpta et consummata, nec nisi Domino donante laxanda.

Judges 5:9[Cor meum diligit principes Israël: qui propria voluntate obtulistis vos discrimini, benedicite Domino. + 5.9 Cor meum diligit. ADAM., hom. 6. Cor meum ad ea quæ disposita sunt huic Isræl. Quasi cor meum, animus meus, sensus meus, et tota mens mea ad illud tendit, illud prospicit quod dispositum est et præparatum Isræl. Unde: Omnia quæ in mundo sunt reputo ut stercora, ut Christum lucrifaciam, etc. Phil. 3..

Mark 12:41Et sedens Jesus contra gazophylacium, aspiciebat quomodo turba jactaret æs in gazophylacium, et multi divites jactabant multa. + 12.41 Gazophylacium. BEDA. Græce, servare Latine. Gaza, Persice, divitiæ, Gazophylacium locus quo divitiæ servantur, et arca, scilicet, in qua populi donaria congregabantur ad usus templi. Unde in libro Regnum: Tulit Joiada pontifex gazophylacium unum, aperuitque foramen desuper IV Reg. 12., etc., et porticus in quibus servabantur. Unde: Hæc verba locutus est Jesus in gazophylacio, docens in templo. Aspiciebat quomodo. Sicut appetitores primatus et vanæ gloriæ cavendos esse dixit, et simulatione orantibus prolixius judicium prædixit, sic etiam offerentes justo examine discernit, ut retribuat singulis, secundum cor et opera, quod et hodie facit in Ecclesia. Divites. BEDA. Divites, Judæi de justitia legis elati, etc., usque ad cunctis superborum Judæorum operibus, præstant.

2 Corinthians 9:7Unusquisque, prout destinavit in corde suo, non ex tristitia, aut ex necessitate: hilarem enim datorem diligit Deus. + 9.7 Non ex tristitia. Qui invitus dat propter præsentem pudorem, non habet mercedem. Hilarem enim datorem, qui dat ut careat tædio interpellantis, non ut reficiat viscera indigentis, et meritum et rem perdit. Large dat qui affectum largiendi habet, etiamsi nihil habeat quod largiri possit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 35:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 35:4Exodus 35Exodus 35:6 →