The Bible Software
bible.softwareMarkMark 12 › Mark 12:41

Mark 12:41

Et sedens Jesus contra gazophylacium, aspiciebat quomodo turba jactaret æs in gazophylacium, et multi divites jactabant multa. + 12.41 Gazophylacium. BEDA. Græce, servare Latine. Gaza, Persice, divitiæ, Gazophylacium locus quo divitiæ servantur, et arca, scilicet, in qua populi donaria congregabantur ad usus templi. Unde in libro Regnum: Tulit Joiada pontifex gazophylacium unum, aperuitque foramen desuper IV Reg. 12., etc., et porticus in quibus servabantur. Unde: Hæc verba locutus est Jesus in gazophylacio, docens in templo. Aspiciebat quomodo. Sicut appetitores primatus et vanæ gloriæ cavendos esse dixit, et simulatione orantibus prolixius judicium prædixit, sic etiam offerentes justo examine discernit, ut retribuat singulis, secundum cor et opera, quod et hodie facit in Ecclesia. Divites. BEDA. Divites, Judæi de justitia legis elati, etc., usque ad cunctis superborum Judæorum operibus, præstant.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Jesus sat over against the treasury, and beheld how the people cast money into the treasury: and many that were rich cast in much.

In Context

40qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixæ orationis: hi accipient prolixius judicium. + 12.40 Qui devorant domos viduarum. Quasi patroni in judicio futuri, ab infirmis et peccatorum conscientia turbatis pecuniam accipere non dubitant: cum commendet Deo orationem manus porrecta ad dandum, non collecta ad accipiendum: quibus illud congruit: Oratio ejus fiat in peccatum.

42Cum venisset autem vidua una pauper, misit duo minuta, quod est quadrans, + 12.42 Vidua pauper. HIER. Hæc paupercula me et similes signat, qui mitto quod possum et desidero quod non possum vobis explanare. Non quantum, sed ex quanto desiderat Deus. Unusquisque quadrantem potest offerre. Hæc est torta panis in Levitico, quæ est voluntas prompta. Quadrans, quia ex tribus consistit, cogitatu, verbo et facto. Quadrans. Quadrantem vocant calculatores quartam partem cujusque rei, scilicet, loci, temporis, pecuniæ. Forsitan ergo hic quartam partem sicli, id est, quinque obolos significat.

Read all of Mark 12

Cross References

2 Kings 12:9Et tulit Jojada pontifex gazophylacium unum, aperuitque foramen desuper, et posuit illud juxta altare ad dexteram ingredientium domum Domini: mittebantque in eo sacerdotes qui custodiebant ostia, omnem pecuniam quæ deferebatur ad templum Domini. + 12.9 Et tulit. ID. Pontifex noster, qui seipsum obtulit hostiam Deo, gazophylacium unum posuit, id est, unam catholicam Ecclesiam fecit, cui foramen desuper aperuit, quia transitum inde ad cœlos paravit. Et posuit. ID. Altare corpus Domini, juxta quod gazophylacium est, cum Ecclesia Christo conjuncta est ad dexteram ingredientium domum. Quia qui per fidem ingrediuntur Ecclesiam, intendunt ad æternam beatitudinem, quam dextera significat, pervenire. Istuc ergo mittunt sacerdotes, qui custodiunt ostia templi, omnem pecuniam, quæ defertur ad templum, cum prædicatores, qui servant introitum fidei, offerunt vota fidelium in verbis et operibus: et in Ecclesia rite precibus commendant Deo.

Luke 21:1Respiciens autem, vidit eos qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites. + 21.1 Respiciens autem, etc. Qui appetitores primatus, et vanæ gloriæ cavendos esse monuerat, etiam dona ferentes in domum Domini certo examine discernit, ut retribuat singulis secundum intentionem cordis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 12:41

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 12:40Mark 12Mark 12:42 →